Tecta superne timent, metuunt inferne, cavernas <lb/>
Terrai ne dissoluat natura repente; <lb/>
Neu distracta suum late dispandat hiatum: <lb/>
Idque suis confusa velit complere ruinis.</s><s id="s.001791"> <lb/>
Proinde licet quamvis caelum, terramque reantur <lb/>
Incorrupta fore aeternae mandata saluti: <lb/>
Attamen interdum praesens vis ipsa pericli <lb/>
Subdidat hunc stimulum quadam de parte timoris, <lb/>
Ne pedibus raptim tellus subtracta feratur <lb/>
In barathrum, rerumque sequatur prodita summa <lb/>
Funditus, & fiat mundi confusa ruina.</s><s id="s.001792"> <lb/>
Nunc ratio reddenda, augmen cur nesciat aequor.</s> <lb/>
</p>
<p type="main"><s id="s.001793">Principio mare mirantur non reddere maius <lb/>
Naturam, quo sit tantus decursus aquarum: <lb/>
Omnia quo veniant ex omni flumina parte.</s><s id="s.001794"> <lb/>
Adde vagos imbris, tempestatesque volantes: <lb/>
Omnia quae maria, ac terras sparguntque, rigantque: <lb/>
Adde suos fontes; tamen ad maris omnia summam <lb/>
Guttai vix instar erunt unius ad augmen: <lb/>
Quo minus est mirum, mare non augescere magnum.</s><s id="s.001795"> <lb/>
Praeterea magnam sol partem detrahit aestu: <lb/>
Quippe videmus enim vestis umore madentis <lb/>
Exsiccare suis radijs ardentibus solem.</s><s id="s.001796"> <lb/>
At pelagi multa, & late substrata videmus.</s><s id="s.001797"> <lb/>
Proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol <lb/>
Humoris parvam delibet ab aequore partem; <lb/>
Largiter in tanto spatio tamen auferet undis.</s><s id="s.001798"> <lb/>
Tum porro venti magnam quoque tollere partem <lb/>
Humoris possunt verrentes aequora ponti: <lb/>
Una nocte vias quoniam persaepe videmus <lb/>
Siccari, mollisque luti concrescere crustas.</s><s id="s.001799"> <lb/>
Praeterea docui multum, quoque tollere nubes <lb/>