5
vertes globi vitrei cum appenso plumbo gravitatem augeri; cu­
jus
incrementum indicabitur ab addito in oppositâ lance pon­
dere
ad constituendum æquilibrium. Cùm itaque idem maneat
vitrum
, idémque plumbum, & nulla facta sit alicujus gravita­
tis
accessio, illud unum superest, quòd aör rarus intrà globum
conclusus
levior, quàm idem aör, aperto tubulo, sibi restitu­
tus
, plus elidit gravitatis plumbi & vitri; atque moles compo­
sita
ex plumbo, vitro, & aëre raro, secundùm speciem levior
est
, quàm moles ex plumbo, vitro, & aëre non raro. Aër igi­
tur
intra aquam ita levis est, ut aliquid gravitatis imminuat:
Nam
si globum eundem ex aquâ extractum, omni aëre exclu­
so
, aquâ repleveris, & iterum eodem plumbo adjecto ejusdem
gravitatem
intrà aquam examinaveris, illam adhuc majorem
deprehendes;
quia scilicet nulla levitas aöris adest, quæ ali­
quam
deterat gravitatem, sed illa solùm perire videtur, quam
infert
discrimen gravitatum secundùm speciem, ut ex Hy­
drostaticis
constat. Neque suspiceris hæc gravitatum incre­
menta
oriri ex aquâ subeunte per apertum tubulum, cùm aër
assumptam
ex calore raritatem abjicit, se in naturalem suam
molem
restituens, sivè, aëre prorsus excluso, ex aquæ globum
implentis
gravitate. Si enim vitrum aliud aut nullius, aut mo­
dicissimæ
aquæ capax, sed ejusdem in aëre ponderis cum as­
sumpto
globo, similiter in aquâ expendas, eandem invenies
gravitatem
, sive multâ, sive modicâ aquâ repletum fuerit.
Non igitur aqua intrà aquam gravitatem auget.

Sed illud, ut reliqua sileam, non leviter suadere potest cor­
pora
suis nutibus non deorsum tantùm, sed etiam sursum co­
nari
, quod mihi haud ita pridem aliud investiganti contigit
observare
. Cum enim animadvertissem aliquando, quàm dis­
par esset gravitas aquæ dimidiam situlam implentis, si illa in su­
perficie
horizontali libraret sese, ac quandò supposita ligneo
globo
firmiter cum superiore tigillo cohærenti altiùs ad latera
assurgebat
locum globo concedens, quem tamen non sustine­
bat; subiit animum cupido tentandi, an bubula vesica inflata
transversis
virgulis infra vasis labra depressa ita, ut eam aqua
circumplecteretur
, vim haberet pariter augendi momenta gra­
vitatis;
aquam siquidem cogebat assurgere ad altitudinem ma­
jorem
perpendicularem, ac quandò, vesicâ liberè innatante,