| Descartes, René Principia philosophiae 1644 | ||||||
|
216
pli caussà, in vase AB C, aquae gutta I non premitur
ab aliis 2, 3, 4, supra ipsam existentibus, quia si haec
deorsum serrentur, deberent aliae guttae, 5, 6, 7, aut
similes, in earum locum
ascendere; quae, cùm sint
aequ graves, illarum des
censum impediunt. Hae au
tem guttae 1, 2, 3, 4, junctis
viribus, premunt partem
fundi B; quia, si efficiant
ut descendat,
descendent etiam ipsae, ac in earum lo
cum partes ae [...] ris 8, 9, quae sunt ipsis leviores, ascen
dent. Sed eandem vasis partem B non plures guttae
premunt quàm haec 1, 2, 3, 4, vel aliae ipsis aequipol
lentes; quia eo temporis momento, quo haec pars B
potest descendere, non plures eam sequi poltunt. At
que hinc innumera experimenta circa corporum gra
vitatem vel potiùs, si sic loqui licet, gravitationem,
quae malè philosophantibus mira videntur, perfacile
est explicare.
XXVI.
Cur Corpora non gravitent in locis suis
naturalibus
20
15
5
10
15
20
Notandum denique, quamvis particulae materiae coe
lestis eodem tempore multis diversis motibus ciean
tur, omnes tamen earum actiones ita simul conspirare,
ac tanquam in aequipondio consistere a, unasque aliis
opponi, ut ex hoc solo quòd terrae moles objectu suo
earum motibus adversetur, quaquaversus aequaliter
propendeant ad se ab ejus viciniâ, & tanquam ab ejus
centro, removendas; nisi fortè aliqua exterior caussa b
diversitatem hac in re constituat. Talesque aliquot