198
Cochleæ vectem, Trochleis Cochleam, & deinceps, adjun­
gendo
. Prioris Compositionis intrà idem genus specimen ali­
quod
exhibui in Terrâ Machinis motâ: Dissertat. 1. & inferius
suis
locis deredibit sermo: Posterioris autem Compositionis
diversarum
Facultatum, ubi de singulis dispurabimus, exem­
pla
aliqua subjiciemus, ut discat Tyro Machinarum vires ritè
ad
calculos revocare, solertiamque machinandi acquirat.

Quamvis autem quæstio hæc multò dilucidiùs explicaretur,
si
unamquamque Facultatem singillatim attingeremus, quàm
si
unâ comprehensione omnia complectamur; hîc tamen
doctrinæ
ratio exigit, ut dimissis rivulis fontem ipsum aperia­
mus
, ex quo in Machinam Compositam vis major, quàm in
Amplificatam
, majore compendio derivatur. Et quidem cum
res
tota ex potentiæ atque Ponderis motuum Ratione pendeat,
quamdiu
in simplici aliquâ facultate consistimus, motus Po­
tentiæ
ad motum Ponderis simplicem habet Rationem; si verò
Facultas
una cum aliâ quâpiam facultate conjungitur, atque
connectitur
, jam Potentiæ motus ad motum ponderis eam ha­
bet
Rationem, quæ ex singularum facultatum rationibus com­
ponitur
. Voco autem singularum Facultatum Rationem eam, quæ
inter
ipsos Potentiæ ac Ponderis motus intercederet, si facul­
tas
illa solitaria adhiberetur; Atqui Ratio hæc motuum in sin­
gulis
Facultatibus modum recipit ex Facultatis ipsius partibus,
quarum
altera ad Potentiam, àd Pondus altera spectare vide­
tur;
ut per singulas Facultates eunti constabit. In Vecte enim
Ponderis
ab hypomochlio distantia pertinet ad Pondus, Poten­
tiæ
autem distantia ab eodem hypomochlio penes potentiam
est
: In Trochleis ipsarum Trochlearum distantia Pondus respi­
cit;
funis autem explicatio Potentiam: In Axe in Peritrochio
crassities
Axis Ponderi, Peritrochij amplitudo Potentiæ tribui­
tur
: In Cuneo longitudo ad Potentiam spectat, crassities ad
Pondus
: In Cochleâ demùm spiræ circumductæ perimeter ad
Potentiam
attinet, extremitatum spiralis lineæ intervallum, ad
Pondus
. Manifestum est igitur, ubi simplex motuum Ratio in
singulis
Facultatibus augenda fuerit, manenteparte, quæ
ad
Pondus spectat, necessariò ita augendam esse partem reli­
quam
, quæ Potentiæ tribuitur, ut majori illi motuum Rationi
respondeat
. Sic dato Vecte palmorum sex, quo potentia mo-