| Casati, Paolo Mechanica 1684 | ||||||
|
197
16 ad 6: plus autem est totus antecedens major qui additur,
quàm sit semissis Consequentis minoris qui demitur. In re au
tem nostrâ semper Ratio motûs Potentiæ per machinam vali
dioris factæ ad motum dati ponderis est Ratio Majoris inæqua
litatis: Quapropter satius est Ponderis motum minuere, quam
potentiæ motum auctâ machinâ augere.
Hæc quidem, quæ in vecte proposita facilè ac in promptu
est perspicere, in cæteris pariter mechanicis Facultatibus, ut
in Trochleis, Cochleâ, & reliquis intelligenda sunt, ut ex iis,
quæ inferiùs dicentur, suo loco manifestum fiet. Sed quoniam
ad ponderis motum extenuandum certos quosdam fines ipsa
machinarum materia præscribit; neque enim quemadmodum
quantitatem omnem, & corporum molem in subtiliores, ac
subindè subtiliores partes mente concidimus, ita etiam id re
ipsâ perficere atque in praxim deducere possumus: propterea
ut plurimum cogimur Potentiæ velociorem motum conciliare,
ut majorem obtineat Rationem ad motum Ponderis. Quis ete
nim non incassum uti possit Vecte, cujus hypomochlium à
pondere satis gravi non ampliùs distet, quàm per digiti semis
sem? aut Cochleam adhibere, cujus spiras intervallum capilla
ceum secernat?
Verùm cum id duplici methodo præstare possimus, videlicet
aut Machinam ipsam, specie non mutatâ, augentes, aut illam
ex pluribus membris componentes, sive ejusdem generis sint,
sive diversi; operæ pretium fuerit perpendere, majus-ne in
augmento? an verò in compositione? compendium inveniatur.
Augmentum voco (ne ullus subsit æquivocandi locus) cum ejus
dem Facultatis species immutata permanet, factâ solum partis
alicujus accessione; ut si, quia Vectis justo brevior est, Poten
tiæ ab hypomochlio distantiam longiorem facias; cum Tro
chleæ adhibeantur oneri movendo impares, amplificatis locu
lamentis orbiculorum numerum augeas; quia Cochlea ob spi
rarum raritatem minùs valida est quàm oporteat, lineam ipsam
ita inclines, ut spissioribus spiris circumducatur. At verò Com
posita dicitur Machina, cum invalidæ Facultati membra alia
adjiciuntur, aut generis ejusdem, ut cum Vectis Vecti, Co
chleæ Cochlea, Trochleis Throchleæ adjunguntur; aut diver
si generis, ut cum facultates ipsæ permiscentur, vecti trochleas,