| Baldi, Bernardino In mechanica Aristotelis problemata exercitationes 1621 | ||||||
|
delati euanescunt, fiunt etiam eiuscemodi vortices nau
tis quidem valde formidabiles etiam in mari, de quibus
Poëta libro Æneidos primo.
— ast illam ter fluctus ibidem
Torquet agens circum, & rapidus vorat æquore vortex.
Sed & idem quoque de vorticibus, qui in fluminibus
fiunt libro 7.
— hunc inter fluuio Tiberinus amœno
Vorticibus rapidis, & multa flauus arena
In mare prorumpit.
Fiunt autem in mari partim occultis de caussis, partim
etiam ex violentia aquarum sibi inuicem obuiantium a
gitatione. Sed nos hisce explicatis commode ad ea quæ
dixerat Aristoteles, reuertemur.
Dicimus igitur, primam eius rationem haud magni
videri ponderis, siquidem non per circulos actu distinctos
aqua circumfertur, sed ipsamet sua mole tota simul.
Esto enim vortex AB, cu
ius centrum C, semidiameter
CA, fiat autem rotatio totius a
quæ CA ad partes D, in linea
autem AC, sit corpus aliquod a
quæ rotatione circumlatum AE,
inter circulos maiorem ADB,
minorem EFG. velocius autem
mouetur ADB, ipso EFG, citius
ergo fertur pars superior ipsius
corporis vbi A, quam inferior
vbi E. At id nec A repellit, nec E retrahit, siquidem eodem
tempore quo A permeauit circulum ADB, eodem & E per
currit circulum EFG. Itaque A reuerso in A & E, punctum
reuersum erit in E, nulla facta corporis E quoad situm,
muratione quod voluit Aristoteles.