<p id="N1001B" type="head"> <s id="N1001D">LIBER PRIMUS</s> </p>

<subchap1 id="N10020"> <subchap2 id="N10021"> <p id="N10022" type="main"> <s id="N10024"> Cum divina tua mens et numen, imperator Caesar, imperio potiretur orbis terrarum invictaque virtute cunctis hostibus stratis triumpho victoriaque tua cives gloriarentur et gentes omnes subactae tuum spectarent nutum populusque Romanus et senatus liberatus timore amplissimis tuis cogitationibus consiliisque gubernaretur, non audebam, tantis occupationibus, de architectura scripta et magnis cogitationibus explicata edere, metuens, ne non apto tempore interpellans subirem tui animi offensionem. </s> </p>

</subchap2> <subchap2 id="N10027"> <p id="N10028" type="main"> <s id="N1002A"> Cum vero attenderem te non solum de vita communi omnium curam publicaeque rei constitutione habere sed etiam de opportunitate publicorum aedificiorum, ut civitas per te non solum provinciis esset aucta, verum etiam ut maiestas imperii publicorum aedificiorum egregias haberet aucto&shy;