<chap><p><s id="id.1.01.01">Miraculo sunt ea quidem, quae natura contingunt, quorum ignorantur causae: illa vero, quae praeter naturam, quaecunque ad hominum utilitatem arte fiunt.
</s><s id="id.1.01.02">In multis enim natura ei, quod nobis usui esse potest, contrarium facit.
</s><s id="id.1.01.03">Natura etenim eundem semper habet modum, et simpliciter; utile autem multifariam commutatur.
</s></p>
<p><s id="id.1.02.01">Quando igitur quippiam praeter naturam oportuerit facere, difficultate sua haesitationem praestat arteque indiget;
</s><s id="id.1.02.01a">quam ob rem eam artis partem, quae huiusmodi succurrit difficultatibus Mechanicam appellamus.
</s><s id="id.1.02.02">Quemadmodum enim Antipho scribit poeta, sic res se habet: arte enim superamus ea, a quibus natura vincimur.
</s><s id="id.1.02.03">Huiusmodi autem sunt in quibus et minora superant maiora; et quaecunque momentum parvum habentia magna movent pondera, et omnia fere illa quae mechanica nuncupamus problemata.
</s></p>
<p><s id="id.1.03.01">Sunt autem haec neque naturalibus omnino quaestionibus eadem, neque seiungata valde, verum naturalium contemplationum mathematicarum, naturaliumque communia.
</s></p>