3
cem recedant, æquum fuit, ut quæ plus habent materiæ atque
substantiæ
sub minori mole, in angustiore spatio collocarentur;
ea
verò, quæ sub majoribus dimensionibus continentur, am­
pliora
spatia occuparent, ubi radij magis distant: ut videlicet
hac
ratione æqua substantiæ distributio fieret in totâ sphærâ.
Hinc vides, cur idem corpus, eo ipso quod rarum fit, ascendat,
ut
aqua in vaporem resoluta (nisi aliunde ad descendendum
determinetur
, ut aurum fulminans) quia materies eadem sub
majoribus
dimensionibus petit longiùs abesse à centro, ibiquè
tantisper
conquiescit, dum constipata, atque minorem in mo­
lem
redacta, iterum descendat.

Quare centrum hoc, quod motus, vel quies corporum respi­
cit
, dicitur Centrum gravium, & levium; atque idem creditur
esse
cum centro universi: vel saltem (ne parùm utili nos dispu­
tatione
torqueamus) centrum eorum, quæ in hac sphærâ ele­
mentari
gravia, aut levia dicuntur, idem est cum centro ter­
raquei hujus globi, ut quotidiana docet experientia: quicquid
sit
, an pars lunaris globi, si à lunâ sejungeretur, reditura esset
ad
lunam, ut ad centrum sui motus. Tam itaquè, quæ hujusmo­
di centro proxima sunt, deorsum posita dicuntur, sursum verò,
quæ
ab eo longiùs collocata sunt. Hinc telluris superficiei in­
sistentes
caput sursum, pedes deorsum habere dicimur. Ille
verò
, quamvis rectus, & pedes, & caput sursum haberet, cu­
jus
umbilicus huic centro universi congrueret. Per quod pa­
riter
centrum si scala ducta intelligatur, duo possent sibi non
occurrere
invicem, licet alter ascenderet, alter descenderet;
hic
siquidem accederet ad centrum, ille inde recederet: per
eam
verò posset uterque ascendere, & tamen licet, æquali mo­
tu
moverentur, semper invicem distarent magis, quò à centro
ad
oppositas partes recederent.

CAPUT II.

An corpora prædita sint gravitate, & levitate.

INter ea, quæ planè homogenea sunt, ordo esse non potest à
naturâ institutus: hinc si nulla esset corporum dissimilitudo,