| Lucretius De rerum natura 1566 |
|
192
Haec animos ollis mulcebant, atque iuvabant
Cum satiate cibi nam tum haec Sunt omnia cordi.
Saepe itaque inter se prostrati in gramine molli
Propter aquae rivum, sub ramis arboris altae
Non magnis opibus iucunde corpora habebant:
Praesertim cum tempestas ridebat; & anni
Tempora pingebant viridantis floribus herbas.
Tum ioca, tum sermo, tum dulces esse cachinni
Consuerant: agrestis enim tum musa vigebat:
Tum caput, atque umeros plexis redimire corollis,
Floribus, & foliis lascivia laeta monebat;
Atque extra numerum procedere membra moventes
Duriter, & duro terram pede pellere matrem:
Unde oriebantur risus, dulcesque cachinni:
Omnia quod nova tum magis haec, & mira vigebant.
Et vigilantibus hinc aderant solacia somni,
Ducere multimodis voces, & flectere cantus;
Et supera calamos unco percurrere labro.
Unde etiam vigiles nunc haec accepta tuentur:
Et numerum servare genus didicere, neque hilo
Maiore interea capiunt dulcedine fructum.
Quam silvestre genus capiebat terrigenarum.
Nam, quod adest praesto (nisi quid cognovimus ante
Suavius) imprimis placet, & poliere videtur.
Posteriorque fere melior res, illa reperta
Perdit, & immutat sensus ad pristina quaeque.
Sic odium coepit glandis: sic illa relicta
Strata cubilia sunt herbis, & frondibus aucta.
Pellis item cecidit, vestis contempta ferina:
Quam reor invidia tali tunc esse repertam,
Ut letum insidiis, qui gessit primus, obiret:
Et tamen inter eos distractam sanguine multo