167
figure

DAtum sit foramen AB, & latus
DC, in eodem vase; oporteatque
describere
foramen, cujus latus sit
DC, & è quo effluat eodem tempore
aqua
ut ab AB. Ductis CN, & DF ho­
rizontalibus
, & p̨ducta BE, reperiatur
ratio
aquarum fluentium ex AB, & FE,
per
Proposit. 9. hujus Capitis, quæ sit
ut
G ad H; & fiat, ut H ad G, ita
FI
ad FK, per decimam tertiam Sex­
ti
Euclid. & Proposit. 3. Parergi Capitis 3; & à K erigatur
perpendicularis
KL, & tandem fiat foramen, cujus latus DC,
æquale
& simile ipsi FL foramini, & sit DM. Dico, è foramine
DM fluere aquam, ut ex AB foramine. Quoniam enim aqua
fluens
ex AB, ad aquam fluentem ex FE, estut G ad H, per con­
structionem;
item aqua fluens per FL, seu ei æquale DM, ad
fluentem
per idem FE, est itidem ut G ad H, per Proposit. 2.
hujus
Capitis; erunt aquæ fluentes per AB, & per DM, inter se
æquales
, per nonam Quinti Euclidis. Igitur DM erit foramen
quæsitum
.

Proprositio XIII. Problema VIII.

Dato foramine, reperire aliud æquale in eodem vase, è
quo
fluat aqua in ratione data.

figure

DEtur in vase AB foramen C, & da­
ta
sit ratio aquarum D, E, quarum
D fluat in dato tempore per foramen C;
reperiendum
verò sit, ubi fiat æquale
foramen
, è quo fluat in æquali tempore
aqua
E. Fiat ad D, E, AC, quarta pro­
portionalis
AF, per duodecimam Sexti
Euclid. aut Proposit. 8. Parergi Capitis
tertij
præcedentis; & ad AC, AF, ter­
tia
proportionalis AG, per vndecimam