| Biancani, Giuseppe Aristotelis loca mathematica 1615 | ||||||
|
197
perientia testatur, simul cum Luna circa mundum circumaguntur. hoc est
si Luna, quæ modo est in superiori parte meridionali, venerit ad locum E,
occidentalem, eam fluxus A, subsequitur, vergitque; tumorem suum ad occi
dentem E, vnde, & fluxus B, promouebitur ad orientem, ita vt punctum F,
orientalem aspiciat.
Alij præterea duo refluxus eadem proportione promoti erunt, vbi prius
erant fluxus: quæ consequentia ad Lunam perpetua, manifestum est, signum,
hosce fluxus, ac refluxus non aliunde quàm à Luna manare. quod adhuc ma
nifestius erit, si consideremus, quod quanto tardius quotidie Luna oritur,
tanto etiam maris æstus tardius incipit. Porrò vt appareat hanc esse vete
rum sententiam libet hic attexere quædam ex lib. 3. Strabonis, quæ ipse ex
Possidonio acceperat. sic. Oceani verò motum ait, scilicet Possidonius, sy
deris subire circuitum, quendam quidem diurnum, quendam menstruum,
quendam annuum, vt Lunæ etiam contingit. quo etiam tempore ista super
horizontem ascenderit, mare terram ascendere incipit, sensu teste, quousque
ad cœli medium Luna conscenderit. Vbi verò declinare sydus ipsum cœ
perit, sensim rursus à terra pelagus ad medium mare reuertitur, donec ad
occidentis punctum Luna descenderit. deinde tanto eadem inconstantia
tempore manet, quanto Luna ad ipsum occasum coniungitur, & adhuc tan
to magis, quanto sub terram mota, signum ab horizonte distet. postea rur
sus mare ascendere, quousque sub tellurem in medio cœli sit Luna, deinde
mare à littore regredi quoad iterum Luna in orientem procedat, ac supra
horizontem eleuetur, consistere verò vsque quo signum supra terram eleue
tur, & rursus terras mare ascendere. Hanc diurnam esse circuitionem asse
rit Possidonius, menstruam verò, &c. vbi pergit explicare, qua ratione, ma
ria etiam alijs motibus menstruo. scilicet, & annuo cieantur, iuxta Lunæ
periodos menstruam, & annuam. Eadem omninò habet Plinius, & alij ve
teres omnes, quos tu consulere poteris vnde mirum videri debeat, cur re
centiores plurimi, neque veterum auctoritate, neque ratione, aut experientia
nixi, hanc maris affectionem, à Luna effici negarint.
Verum ipsi duabus potissimum rationibus id negant.
Prima est, quod vario admodum tempore, & modo in diuersis fiant ma
ribus, & in nonnullis nihil horum æstuum appareat.
Huic respondendum est, id ex varia marium dispositione, tum etiam va
rio situ, quo Lunam aspiciunt prouenire. hoc modo videmus vario tempo
re, & modo, in toto orbe effici dies, ac noctes, æstatem, & hyemem; & ta
men certum est Solem ista omnia efficere. Sed melius etiam huic dubita
tioni occurremus certa quadam, atque omninò explorata experientia ex ar
te Nautica desumpta. libri enim nautici absque vlla dubitatione Lunæ hæc
omnia verè ascribunt, dum quasdam regulas tradunt, eas tamen pro varijs
maribus varias, quibus per ætatem Lunæ, & situm ipsius supra horizontem
illius maris certò certius horam fluxus; & refluxus, imò eorum etiam ma
gnitudinem prænoscunt, ac prædicunt. huiusmodi librum vidi ego Parmæ,
manu scriptum, auctore Augustino Cæsareo, quem ille olim Sereniss. Duci
Octauio dono dederat. quod si hi æstus à Luna minimè penderent, nulla ra
tione regulæ illæ effici potuissent, quibus per ætatem ipsius, ac situm supra
horizontem eos prædicere tuto valerent.