| Borro, Girolamo De motu gravium et levium 1575 | ||||||
|
176
xerimus, totum animal à toto animali moueri non intelligi
mus, sed ab anima mouente corpus, & totum, idque ea ratio
ne intelligi debet, quam supra disputauimus, quod si quispiam
harum partium distinctionem ignoret, & propterea totum ani
mal à toto animali moueri credat, hic certè hallucinabitur,
ignoratione partium aspectum fugientium, in hunc errorem
adductus, vt Aristoteles in textu scripsit.
His ex Aristoteleo contextu constitutis, Aristotelis de
monstrationem in hanc formam redigimus.
Omne, quod aut ab extrinseco, aut ab intrinseco mouente
mouetur, ab altero mouetur.
Omne, quod mouetur aut ab extrinseco, aut ab intrinseco
mouente mouetur.
Ergo omne, quod mouetur, ab altero mouetur.
Minor manifesta ex his, quæ supra quarto loco annotaui
mus. Maioris pars prior est notissima, nam quæ ab extrinse
co mouentur: omnia à motoribus distinctis moueri dictum est
supra quinto loco, & pars altera eiusdem maioris probatur.
Omne, quod ab altero primo quiescente primo quiescit, ab
altero primo mouente primo mouetur.
Omne, quod ab intrinseco primo mouetur, altero primo
quiescente primo quiescit.
Ergo omne, quod ab intrinseco mouetur, ab altero primo mo
uente primo mouetur. Maior probatur.
Omne quod à se ipso primo mouetur, altero, quod non est
ipsum, aut pars ipsius quiescente, non quiescit primo, vt ani
mal, quod à se ipso cietur primo, quouis alio, quod non est ani
mal motum, quiescente, non quiescit; cum à semetipso tantum,
& non ab alio quopiam moueatur, quod si ab alio moueretur,
ad motoris quietem quiesceret: aliud tamen ad alterius mo-