196

De æstu Maris.

272

In 3. cap. (Aiunt etiam multos æstus vndarumqué sublationes fiatis quibus­
dam
temporibus cum Luna circumagi) Perpaucis maris fluxum, & reflu­
xum
attingit, qui quia ex motu præcipuè Lunæ pendet, non videtur
alienum
hoc loco eum fusius explicare, atque nonnullis difficultatibus
occurrere
, quibus recentiores nonnulli nimis implicantur. Aestus maris
est
quædam maris ebullitio, ob quam vt solet in ebullientibus aquis, mare
intumescit
: fiunt autem in toto mundo duobus tantum in locis ex hoc æstu
tumores
duo, quorum vnus semper directè Lunæ subiacet, alter verò in
auersa
terræ parte, siue huic antipoda, & diametraliter opposita.

Ex his Marium tumoribus fit vt aquæ, quæ naturæ sua decliuiora petunt,
quasi
exundantes ad littora fluant. atque hic aquarum cursus fluxus maris
appellatur
. decrescente deinde maris æstu, & tumore ex recessu Lunæ, aquæ
iterum
ad medium mare refluunt: atque hic maris refluxus dicitur. Cum au­
tem
in toto die sint 24. horæ & semper sint simul in mundo duo æstus, & tu­
mores
, fit vt sint pariter semper in mundo duo fluxus, qui tumores illos co­
mitantur;
necnon duo refluxus, qui eosdem subsequantur; hinc fit vt vni­
cuique
illorum sex heræ conueniant, sex fluxui, sex refluxui, qui sub Luna fiunt;
sex
verò fluxui, & sex tandem refluxui Lunæ auersis, quæ totam Lunæ circa
mundum
periodum 25. horarum expleant. Causam autem cur mare hoc
modo
statis horis, paulò tamen serius ob Lunæ tardiorem ortum semper
crescat
, & decrescat antiqui omnes in Lunam retulerunt, vt primus omnium
Arist
. hoc loco, deinde Strabo, Pomponius Mela, Plinius, Solinus, & alij
plures
idem senserunt. Lunam scilicet eam habere vim in mare, vt pars il­
la
, quæ Lunæ subiacet, siue quam Luna radijs ferit, æstuet, & turgeat; non
aliter
pars maris huic antipoda, & auersa, quamuis tota terræ moles inter
figure
ipsam
, & Lunam interpona­
tur
, æstuat, fluxumque, ac re­
fluxum
quamuis priori mi­
norem
, efficit. quæ omnia
melius
in figura cernentur;
vbi
infra Lunam vides tumo­
rem
A, ex quo fluxus deriua­
tur
. & in parte huic auersa
tumorem
B, ex quo alter flu­
xus
deriuatur. & quia in alijs
duobus
mundi lateribus non
fiunt huiusmodi tumores, imò
mare
ob refrigerationem
subsidet
, ibi fiunt duo reflu­
xus
C, & D, ita vt semper sint
in
mari præsertim Oceano
quatuor
prædicti effectus, qui
simul
, vt ait hic Arist. & ex­