| Casati, Paolo Terra machinis mota 1658 | ||||||
|
184
probabilem, Mersenne, quæ tamen longis
simè absit à tuâ illâ plusquam millecuplâ Ra
tione, quam inter aeris & aquæ grauitates in
tercedere opinaris; non enim facilè acquie
scerem.
Mers. Galilæo saltem poteris acquiesce
re aërem quadringenties tantùm aquâ leuio
rem statuenti; ignis autem adhuc aëre le
uior est. Quid caput abnuentis in morem
nutat? Hoc certè, quod addo, nemo æquus
iudex reijciat; quandoquidem probabiles
coniecturas persequi necesse est, vbi ipsam
veritatem certò assequi non datur. Inter
grauia nihil adhuc nobis innocuit auro gra
uius, inter leuia nihil igne leuius: aqua &
aër medio loco consistunt. Quamobrem
sicut grauium grauitates in aere tanquam̨
communi medio inuicem comparamus, ita
leuium leuitates in aquâ tanquam communi
medio conferri inuicem posse videntur. Hinc
si ponatur leuissimum corpus ita se habere
ad medium, vnde leuitas desumitur, vt cor
pus grauissimum se habet ad medium, ex
quo grauitas incipit denominari, nihil ab
surdum statuitur, & corporum motrices fa
cultates sibi proportione respondent. Sicut
igitur in aere grauitas aquæ est partium 5 1/3,
quarum grauitas auri est 100, quidni parites