ex ineunte aevo genus id tuta<emph type="italics"/>ta<emph.end type="italics"/> reservans.</s> <lb/>
<s id="s.001358">multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae <lb/>
commendata manent, tutelae tradita nostrae.</s> <lb/>
<s id="s.001359">principio genus acre leonum saevaque saecla <lb/>
tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.</s> <lb/>
<s id="s.001360">at levisomna canum fido cum pectore corda <lb/>
et genus omne quod est veterino semine partum <lb/>
lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla <lb/>
omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi.</s> <lb/>
<s id="s.001361">nam cupide fugere feras pacemque secuta <lb/>
sunt et larga suo sine pabula parta labore, <lb/>
quae damus utilitatis eorum praemia causa. </s><lb/>
<s id="s.001361a">at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa <lb/>
sponte sua possent ut vivere nec dare nobis <lb/>
utilitatem aliquam quare pateremur eorum <lb/>
praesidio nostro pasci genus esseque tutum, <lb/>
scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant <lb/>
indupedita suis fatalibus omnia vinclis, <lb/>
donec ad interitum genus id natura, redegit. <lb/>
</s></p>
<p type="main"><s id="s.001362">Sed neque Centauri fuerunt, nec tempore in ullo <lb/>
esse queunt duplici natura et corpore bino <lb/>
ex alienigenis membris compacta, potestas <lb/>
hine illinc vis<emph type="italics"/>que<emph.end type="italics"/> ut non sat par esse potissit.</s> <lb/>
<s id="s.001363">id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.</s> <lb/>
<s id="s.001364">principio circum tribus actis impiger annis <lb/>
floret ecus, puer hautquaquam; nam saepe etiam nunc <lb/>
ubera mammarum in somnis lactantia quaeret. <lb/>
</s>