| Descartes, René Principia philosophiae 1644 | ||||||
|
186
in parte à Sole praeterpropter aversà videri adeò ut
si Terra stet in lineâ rectà inter Cometam & Solem,
crines in omnes partes dispersi circa illum appareant.
Et Cometa anni 1475, cùm primùm visus est, comam
praeferebat; in fine autem suae apparitionis, quia in
oppositâ coeli regione versabatur, comam post se tra
hebat. Haec etiam coma longèior est vel brevior: tum
ratione magnitudinis Cometae, in minoribus enim
nulla apparet, nec etiam in magnis, cùm à nostro
aspectu recedentes perexigui esse videntur; tum etiam
ratione loci, caeteris enim paribus, quò terra remo
tior est à lineà rectâ, quae duci potest à Cometâ ad
Solem, eò ipsius coma longèior est; & interdum latente
Cometâ sub radiis Solis, ejus comae extremitas instar
trabis igneae sola conspicitur. Ac denique coma ista
interdum paullò latior est, interdum angustior; inter
dum recta, interdum curva; & interdum à Sole dire
ctè aversa, interdum non ita praecisè.
CXXXIII.
De Cometarum comâ,
&svariis ejus phaeno
menis.
30
5
10
15
Quorum omnium rationes ut intelligantur, novum
quoddam genus refractionis, de quo in Dioptricâ non
actum est, quia in corporibus terrestribus non nota
tur, hîc est considerandum. Nempe, ex eo quòd glo
buli coelestes non sint omnes inter se aequales, sed
paullatim minuantur à certo termino, intra quem
continetur sphaera Saturni, usque ad Solem, sequitur
radios luminis, qui per majores ex istis globulis com
municantur, cùm ad minores deveniunt, non modò
secundùm lineas rectas progredi debere, sed etiam ex
parte ad latera refringi & dispergi.
CXXXIV.
De quâdam, refractio
ne, à quâ ista coma
dependet.
20
25
Consideremus, exempli caussâ, hanc figuram, in quâ
multis globulis perexiguis incumbunt alii multò ma-