| Descartes, René Principia philosophiae 1644 | ||||||
|
185
rationem ob quam carbones extincti videntur nigri,
non aliam esse quàm quòd omnis eorum superficies,
tam interna quàm externa, particulis istis tertii ele
menti mollioribus contecta sit; quae particulae mol
liores cùm ignis vi à reliquis separantur, carbones,
qui nigri erant, in cineres, non nisi ex duris & solidis
particulis conflatos atque ideò albos, mutantur; &
nulla sunt corpora reflectendis radiis magis apta quàm
alba, nulla minùs quàm nigra. Tertiò, ut putemus
partem illam rariorem Cometae, aliâ minùs aptam esse
ad motum, & ideô, juxta leges Mechanicae, debere
semper esse in concavâ parte lineae curvae, quam
Cometa motu suo describit: quia sic alià paulò tar
diùs incedit, & cùm lineae istius cavitas semper respi
ciat centrum vorticis in quo est Cometa (ut hîc cavi
tas ejus partis N C 2 respicit centrum S, cavitas partis
2 3 4 respicit F &c.), ideò illum ex uno vortice in alium
transeundo converti. Ut videmus in sagittis per ae [...] rem
volantibus, pennatam earum partem esse semper aliâ
inferiorem cùm ascendunt, & superiorem cùm descen
dunt. Denique plures aliae rationes dari possent, cur
Cometae à nobis non videantur, nisi quamdiu tran
seunt per nostrum coelum: ex minimis enim momentis
pendet, ut idem corpu radiis reflectendis aptum sit
vel ineptum: & de ejusmodi particularibus effectis, de
quibus satis multa experimenta non habemus, sufficere
debent verisimiles causae, licet eae fortè non sint verae.
CXXXII.
Cur Cometae à nobis
non videantur, cùm
sunt extra nostrum
caelum: & obiter, cur
carbones sint nigri,
4& cineres albi.
25
30
5
5
10
15
20
25
5
10
15
20
25
Praeter haec autem, observatur etiam circa Come
tas, longèam radiorum veluti comam fulgere, 'a quâ
nomen suum accepertunt; atque istam comam semper