184
gantur in superficie convexâ materize vorticis AEIO,
quae
Cometam adhuc involvit, & refractio illa ipsos
removeat
à perpendiculari, juxta ea quae in Dioptricâ
explicui
a: quia nempe radii isti multò difficiliùs tran­
seunt
per hanc materiam vorticis AEIO, quàm per
illam vorticis AEVX: unde sit, ut longè pauciores
perveniant
ad Cometam, quàm si refractio ista non
fieret;
hique pauciores, inde ad oculum reflexi, pos­
sunt
esse nimis debiles ad eum movendum. Alia verò
ratio
est, quòd valde sit credibile, quemadmodum ea­
dem
semper Lunae facies terram respicit, ita semper
eandem
cujusque Cometae partem versùs centrum vor­
ticis
in quo versatur, converti, eamque solam radiis
reflectendis
aptam esse. Sic nempe, cùm Cometa est
in
2, illa ejus pars quae radios potest remittere, oppo­
sita
est centro S, nec ideò videri potest ab iis qui sunt
juxta
F sed progrediendo à 2 ad 3, invertit se brevi
tempore
versùs F, atque ideò ibi tunc incipit videri.
Nam
rationi valde consentaneum est, primò, ut pute­
mus
, dum Cometa transit ab N per C versus 2, illam
ejus partem quae sideri S obversa est, magis agitari &,
rarefieri propter actionem istius sideris, quàm aliam
partem
ab eo aversam. Secundò, ut putemus agita­
tione
istâ, tenuiores & (ut ita loquar) molliores par­
ticulas
tertii elementi, quae sunt in ejus superficie, ab
separari: unde sit ut radiis reflectendis aptior eva­
dat
, quàm superficies alterius partis. Quemadmodum
ex
iis quae de igne infrà dicuntur b, poterit intelligi,