| Casati, Paolo Terra machinis mota 1658 |
|
175
est——(1/12), quæ per numerum partium̨
100000 ducta dat totam vini leuitatem——
8333 1/3. Si igitur inuentæ singularum par
tium grauitates seu leuitates in summam re
digantur, erit summa——8756 2/3 defectiuą
indicans totius dolii leuitatem in aquâ, seu
differentiam, qua aquæ grauitas excedit dolii
grauitatem in aëre. Nam si aquæ grauitas
5 1/3 ducatur per 3 fit 16, ducta per 400 dat
2133 1/3, ducta per 100000 dat 533333 1/3; quæ
in summam redactæ dant totam aquæ graui
tatem 535482 2/3, à qua deficit dolii grauitas
particulis 8756 2/3. Id quod constabit, si par
tium dolii grauitatem in aëre examinemus;
ligni enim partes 400 per specificam graui
tatem 4 ductæ dant absolutam ligni grauita
tem 1600; iterum partes 100000 vini per gra
uitatem specificam 5 1/4 ductæ dant absolutam
vini grauitatem 525000: demum partes 3
ferri per 42 ductæ dant totam grauitatem
ferri 126: quæ si in summam redigantur, erit
tota dolii grauitas in aere 526726. Hæc au
tem grauitas subducta ex grauitate aquæ æ
qualis relinquit eandem differentia ——8756 2/3