168
tis additamento; sed aliam potentiam, quæ conjunctis cum illi
viribus
agat, consociando.

Sed & illud animadvertendum est, vix unquam fieri posse,
ut
potentia movens nihil prorsus impedimenti à machina reci­
piat
: sivè enim machinæ ipsius pars aliqua gravis elevanda est;
sivè
membrorum, in quæ machina distribuitur, invicem con­
fligentium
, seque vicissim terentium asperitas obsistit; sive mo­
tus
(ut machinæ ipsi, cui applicatur potentia, obsecundet) à
suâ directione inflectitur; sivè quid hujusmodi intercedit, quod
aliquid
de motûs velocitate imminuat, quæ cæteroqui concep­
tum
potentiæ ab omni machinâ absolutæ impetum consequere­
tur
. Ex his tamen aliqua sunt, quæ ita motui potentiæ offi­
ciunt
, ut ad retinendum onus juvent; hujus siquidem gravitas
minùs
adversùs potentiam valet, si & ipsum, quia machinæ il­
ligatum
à recto in centrum gravium tramite deflectere, vel
mutuum
partium se terentium conflictum vincere cogatur, ut
vim
potentiæ inferat. Verùm hæc, quamvis, ubi res ad praxim
deducitur
, per incuriam dissimulanda non sint, sub staticam
considerationem
hîc non cadunt, ubi machinarum vires ex­
penduntur;
harum enim figura perindè attenditur, atque si
nihil
adjumenti, nihil detrimenti ex materiâ accederet.

Ad rem itaque propiùs accedentibus recolenda sunt ea, quæ
in
superioribus hujus libri capitibus disputata sunt, proximam
videlicet
motûs effectricem causam impetum esse sive ab inte­
riore
virtute manantem in iis, quæ sponte suâ moventur, sivè
extrinsecùs
aliunde impressum iis, quæ naturâ repugnante per
vim
cientur: ex cujus impetûs intensione, quatenùs omnem
resistentiam
superat, motuum velocitas oritur: nunquam autem
à
velocitate aut tarditate motum sejungi posse certum est, quip­
pe
qui nec sinè spatio per quod decurratur, nec sinè partium
sibi
certâ lege succedentium continuatione ac serie intelli­
gi
potest. Quare & resistentiæ momenta tùm ex corporis
movendi
gravitate, tùm ex velocitate componi sæpiùs innui­
mus
, ut hinc innotescat fieri facilè posse, ut, sicut ejusdem
gravitatis
resistentia inæqualis est, si velocitate inæquali mo­
venda
sit, & gravitatum inæqualium disparia sunt resistentiæ
momenta
, si Ratio, quæ ex gravitatum & velocitatum Ratio­
nibus
componitur, sit Ratio Inæqualitatis, quia gravior velo-