172

Restat de malis & morbis metallicorum ac de modis quibus sibi ab ipsis
cauere
possunt: nam semper maiorem rationem ualetudinis sustentandæ,
quàm
lucri faciendi habere conuenit, ut liberè munerib. corporis fungi pos
simus
. Eorum aut malorum alia affligunt artus, alia lædunt pulmones, par­
tim
oculos, quæ dam denique homines interimunt. Aqua in quibus puteis
inest
multa & frigidior crura uitiare solet: etenim frigus est inimicum neruis.
Sed
fossores ad eam rem satis altos perones sibi comparent, qui crura tuean
tur
ab aquarum frigore: cui consilio qui non paruerit, is magno afficietur in­
commodo
ualetudinis: præsertim cùm uixerit ad senectutem. Contra uerò
liquæ
fodinæ adeo siccæ sunt, ut prorsus aqua careant: quæ ariditas maius
etiam
malum dat operarijs: siquidem puluis, qui cietur & agitatur fossioni­
bus
, penetrans in asperam usque arteriam & pulmones, parit difficultatem an
helitus
& uitium, quod ἀ̄σθμα Græci nominant. Quod si uim corrodendi
habuerit
, pulmones exulcerat, & tabem ingignit in corporibus: hinc in me­
tallis
Carpati montis inuentæ sunt mulieres, quæ septem uiris nupserunt: quos
omnes
dira illa tabes immatura morte affecit. Aldebergi certe in Misena in
fodinis
reperitur pompholyx nigra, quæ usque ad ossa exedit uulnera, & ul­
cera
. Ferrum quoque corrodit: atque ob id claui earum casarum omnes sunt li­
gnei
. Quin etiam cadmiæ quoddam genus est quod operariorum pedes,
quis
madidos, itemque manus exedit: pulmones & oculos lædit. Fodientes
igitur
sibi non modo perones comparent, sed chirothecas etiam ad cubitum
usque
altas: & uesicas laxas illigent faciei. Per has enim puluis neque trahetur ad
arteriam
& pulmones, nec in oculos inuolabit: non dissimiliter apud Roma
nos
sibi cauebant minij confectores, ne puluerem eius lethalem haurirent.
Tum
difficultatem anhelitus parit aer immobilis manens tam in puteo quàm
in
cuniculo: cui malo remedia sunt machinæ spiritales, quas paulò antè ex­
posui
. Sed est aliud malum magis pestiferum, quodque homini mox affert
necem
: in quibus puteis, uel fossis latentibus, uel cuniculis duricies saxorum
igni
frangitur, in his aer inficitur ueneno: siquidem uenæ & uenulæ commis­
suræque
saxorum exhalant subtile quoddam uirus, ignis ui expressum ex re­
bus
metallicis alijsque fossilibus: quod ipsum cum fumo subleuatur, non ali­
ter
ac pompholyx, quæ in officinis, in quibus uenæ metallicæ excoquuntur,
ad
superiorem parietis partem adhærescit: id si ex terra euolare nequiuerit,
sed
deciderit in lacunas, atque eis innatauerit, periculum conflare solet. Etenim
si
quando aqua iactu lapidis aut alterius rei commota fuerit, rursus ex ipsis la­
cunis
euolat: itaque spiritu ductum homines inficit: sed idem magis efficit fu­
mus
igni nondum extincto. Corpora autem animantium isto ueneno infe­
cta
plerunque continuo turgescunt, & omnem motum ac sensum amittunt,
sineque
dolore intereunt. Homines etiam ex puteis scalarum gradibus ascen­
dentes
, ubi uirus incrementum sumpserit, rursus in eos decidunt: quia ma­
nus
non faciunt suum officium globosæque & rotundæ ipsis uidentur esse,
temque
pedes. Aut si bona fortuna parumper læsi ex his malis euaserint, palli
di
sunt & similes mortuorum. Itaque tunc nemo in eam ipsam fodinam uel in
proximas
descendat: aut si fuerit in eis, ascendat ocyus. Prouidi certè soler­
tesque fossores die Veneris ad uesperam incendunt struem lignorum: nec ante