10
confert; quatenùs calce vnius terram attingente,
& priusquàm tota planta sensim succedat, digiti al­
terius
(plantâ reliquâ iam elatâ) è terra attolluntur,
sicque
, absque interruptione, trunci corporis motus
continuatur
. Tametsi notandum est truncum non
promoueri
ab eo pede, qui elatus est, proceditque
per
aërem; sed ab eo, qui terræ inhæret, & supra
quem
crus deferens truncum euoluitur. Intelliges
enim
ex his, quia corporis truncus æquabiliter in­
cedit
, & pedes alternatìm dimidio temporis ince­
dunt
, dimidio quiescunt: ideò debere motum pe­
dum
esse motu trunci duplò velociorem; & parteis
crurum
reliquas tantò moueri tardiùs, quàm pedes,
quantò
accedunt propiús ad coxendices, quæ non
majore
feruntur velocitate, quàm truncus. Intelliges
etiam
consequenter manus, dimidio quoque tempo­
ris
quiescenteis, & reliquo dimidio prorsùm expor­
rectas
, moueri duplò velociùs trunco: & parteis brac­
chij
reliquas tantò moueri lentiùs, quantò magis ad
scapulas
simùl cum trunco motas accedunt. Intelli­
ges
denique ob quam causam fiat, quod initio dixi,
pilam
dimissam, quando manus antrorsum exporri­
gitur
, duplò velociùs moueri, quàm truncum; &
dimissam
quo tempore manus retrorsùm ire apparet,
ad
perpendiculum semper cadere. Nimirùm, quia
priore
casu motum consequitur à manu duplò ve­
lociùs
, quàm truncus translata; & posteriore, nul­
lum
habet à manu (scilicet immota, consistentéque)
impressum
.

IV. Iam cùm hæc ita sese habeant, facilè causam