| Borelli, Giovanni Alfonso De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus 1670 |
|
162
tea. Primò aio nil referre an moles aquæ sit maior,
aut minor respectu olei, & aeris, sed sufficit vt gra
uitas specifica aquæ, multò maior sit respectu aggre
gati ex aere, & oleo, quàm respectu solius olei, ita
que in casu nostro moles aquæ, siue magna, siue exi
gua, in fistula potest comparari cum oleo tantùm, vel
cum aggregato ex oleo, & aere; modò ex Archime
dis doctrina eadem aqua grauior est specie aggre
gato ex oleo & aere, quàm oleo solitario, & quò ma
ior fuerit differentia grauitatum specificarum, tantò
maior, cęteris paribus, est velocitas mobilis in fluido,
& hinc constat quòd ea quæ adducta sunt, vt maximè
absurda nedum inconuenientia non sunt, sed è contrà
necessitate mechanica contingere debent. Postremæ
oppositioni, vbi ait: Nec denique dici potest coniunctum
ex oleo, & aere esse aliquid leuius, quàm aquæ alterum tan
tum in eadem mole, ideoque aquam illud magis in grauita
te excedere, quàm oleum seorsùm sumptum, & proindè ci
tiùs illius locum occupare velle; nam si non datur leuitas,
& particula aeris habet aliquid grauitatis potiùs ex illa, &
oleo factum est corpus grauius, quàm est solum oleum. Et
hic nil aliud respondere possum, nisi quòd huiusmo
di ratiocinia condonari possunt ijs, qui in doctriną
Archimedis minimè versati sunt. Affertur enim, vt
absurdum, quòd aggregatum ex oleo, & aere grauius
sit absolutè solo oleo, quod profectò non negatur, est
enim verissimum, sed tamen animaduertendum est,
quod licèt prædictum aggregatum ex oleo, & aerę
grauitate absoluta magis ponderet, quàm oleum per