119
quibus facilius vertunt. In
succulis vero tenuibus ma­
ius
fit id quod extra est, li­
gnum
. Et id linea est quæ
ex
centro.

COMMENTARIVS.

Cvr circa eandem.] In hoc capite continentur duo proble­
mata
vnum de ergatis, alterum de succulis. Illud cur ergatæ à
maioribus
collopibus facilius mouentur: quam à minoribus. Hoc cur
succulæ graciliores etiam facilius mouentur, quam craßiores. Vtrum­
que
soluitur ex lineæ è centro longitudine maiore.

Maiores lineæ ex centro facilius & celerius mouentur ab eadem
vi
minoribus.

Ergata & succula collopibus versatæ, sunt centrum, & col­
lopes sunt lineæ ex centro, & quidem tantò maiores, quan­
succula gracilior est ( pars enim quam craßitudo tegeret
ob
gracilitatem detegitur.)

Ergo ergata & succula gracilior à collopibus maioribus facilius
ab
eadem vi mouebuntur.

Cæterum quid hîc ζυγὸν ergata differat à succula, ὄνον Græci vo­
cant
, & scytalæ primum genus, parum video, nisi fulcris, aut craßi­
tudine. Horum enim vnumquodque axis est circum quem voluitur
funis
ductarius ad tollenda, vel trahenda onera transuersas habens
collopas, id est ligna oblonga in altera extremitate, vel vtraque, quæ
sunt
tanquam vectes à vi adiuncta deprimendi vicißim. Differre
tamen
possunt quod ergata erectum axem habeat, vel fulciatur dua­
bus
trabibus perpendiculariter erectis: succula supinum habet axem
vel
etiam quatuor tignis ex vtraque parte binis sustentetur, vnde
ὄνος dicitur, tanquam gestanti cuidam asino similis sit. Huius fecit
mentionem
Hippocrates sect. 3. lib. de fract. Ex vniuersis inquit,
machinationibus
, quæ ab hominibus excogitatæ sunt, tres om­
nium
valentißimæ, ὄνου id est axis versatio, impulsus per vectem, &
cuneus
adactus. Namque homines sine aliquo vno, vel sine omnibus
nullum
opus, quod maximam vim postulet, perficiunt. Hæc Hipp.