| Casati, Paolo Mechanica 1684 | ||||||
|
139
quid aliud hujusmodi adsit, cui nisi vis inferatur, ut ex alio
in alium locum migret præter naturam, irritus reddatur corpo
ris in motum propensi conatus; satis constat illud motu agitan
dum esse exteriùs: atque adeò quantum impetus illi imprimi
tur oppositæ propensioni æquale, motui tantumdem sub
trahitur.
In iis sanè, quæ alienâ vi extrinsecùs moventur, quia infi
nitè progredi non licet, aliqua demum origo deprehenditur,
cui naturalis sit motus: natura siquidem vis est ciens motus in
corporibus necessarios; ita tamen certis tenetur legibus uni
versitatis rerum concinnitatem spectantibus, ut ne ab iis disce
dat, singularibus corporibus vim aliquam inferri permittat, ubi
adversis propensionibus inter se confligentibus validior præstat
imbecilliori. Sic quia nefas est aut corpora inanitatibus inter
jectis concisa hiare, aut unum in proximi corporis locum, nisi
eo recedente, penetrare, aut diverticula flexionesque in motu
sponte quærere; ideò & liquor in longiore siphonis, aut spiri
talis diabetis, crure descendens continuum liquorem in brevio
re crure ascendere cogit, totumque ex vase demum exhaurit; &
rapidè lapsus torrens saxa rapit, objectasque moles disjicit; &
ad perpendiculum cadens lapis subjectum vitrum comminuit,
suique vestigium in terrâ validiùs pressâ relinquit. Verùm il
lud firmum ac perpetuum est, quòd ubi plus violentiæ opus est,
parem conatum languidior motus consequitur. Id quod in 
siphone ABC observare in promptu est, ex
cujus osculo C inæqualis aquæ copia de
fluit paribus temporis intervallis: quò enim
magis aquæ superficies in vase deprimitur,
eò lentiùs aqua ex siphone dilabitur:
quamvis scilicet aquæ crus BC implentis
pares sint semper ad descendendum vires, si
nihil, aut saltem non inæqualiter, repugnet,
aquæ tamen crus BD brevius, & BI longius, & BA adhuc
longius implentis dispar est in ascensu repugnantia; ac pro
pterea cum earumdem virium BC minor sit Ratio ad majorem
resistentiam BI, quàm ad minorem BD, languidior quoque
motus est descendentis aquæ ex BC, cùm graviorem aquam
BI, quàm cùm minùs gravem BD sursùm trahere oportet. At