138
buitur, quia id illa gignit, quod proximè motus consequitur,
& ad motum efficiendum natura destinavit. Quid? quòd mo­
tui
per se, quia ex alio in alium locum continuata migratio est,
efficientiam
ægrè tribuere possumus: quippe qui, cum in
fluxione
consistat, ita ut locus loco, seu potius, ut scholæ lo­
quuntur
, Ubicatio Ubicationi, priori scilicet pereunti succedat
posterior
æquè fugax, inferioris notæ censendus est quàm im­
petus
naturâ suâ aliquandiù permanens: labentia enim stanti­
bus
deteriora esse, cæteris paribus, quis neget? effectum au­
tem
causâ præstabiliorem esse non posse ipsa originis notio sua­
det
, ne quid effectus habeat, quod non acceperit, aut aliquid
causa
dederit, quo ipsa careret. Non igitur impetum motus,
sed
motum impetus efficit.

Porrò cum definitas ad agendum vires unaquæque causa ob­
tineat
, certa est impetûs mensura, quæ cum innatâ movendi
facultate
ita adæquatur, ut eo quasi termino circumscripta cen­
senda
sit potentia movens, nec unquam validiore conatu possit
se
ipsa urgere; si tamen omnem impetum antecedente motu as­
sumptum
mente secernas. Et quidem omne animal (quippe
cui
inest appetitio & declinatio naturalis ejus, quod naturæ ac­
commodatum
est, aut infensum) non semper universam illam
impetûs mensuram exequitur, sed ut vult, ita utitur motu sui
corporis
, quem aucto aut diminuto impetu modò intendit, mo­
remittit, pro ut interiore motu, rerumque appetitu simula­
tur
. Contrà verò inanimum non suo arbitrio motûs intentio­
nem
moderatur, sed naturæ juribus obsequens nihil prætermit­
tit
impetûs, & quantum eniti potest, opportunum in locum, si­
bique
à naturâ constitutum, contendit. Cave tamen existimes
parem
esse lapidis ejusdem, & in aëre, & in aquâ descendentis
impetum
: natura scilicet ex medio dividendo, in quo perficien­
dus
est motus, metitur impetûs modum.

Sed quoniam non pauca sunt, quæ motui sæpè adversantur,
hinc
est non semper eandem esse corporis se moventis velocita­
tem
, quamvis pari impetu producto connitatur: deteritur nimi­
rum
tantum impetus, quantum satis est ad impedimentum sub­
movendum
. Sivè enim objectum corpus propellendum sit, sivè
medij
particulæ locum ægrè dantes divellendæ aut compri­
mendæ
sint, sivè connexam molem pariter rapi oporteat, sivè