| Casati, Paolo Mechanica 1684 | ||||||
|
137
dere: quid ergo illud est, quod eburneum globulum in sub
jectam rupem delapsum resilire cogit, aut sibi relictum plum
bum ex fune suspensum ultrà perpendiculum, naturá repugnan
te, sursum provehit, & eò quidem altiùs, quò ex altiore loco
globulus aut plumbum deciderunt? nisi quia conceptus naturâ
procurante impetus pergit motum efficere, ipsâ etiam naturâ
quantum potest, obsistente. Quòd si corpus alienâ vi longiùs
emissum moveatur, extrinsecùs impetum imprimi necesse est:
quem sanè non concipit, ubi primùm à projiciente sejunctum
fuerit; nihil enim prodesset ad longiorem lapidis jactum fun
dam iterum ac tertiò circumducere, nisi alium atque alium im
petum lapis conciperet, quandiù funditori adhærens unâ cum
ipso movetur.
Quæcumque igitur moventur, impetum habent, quo ferun
tur; cui satis probabili conjectura, proxima vis motum efficien
di tribuenda videtur. Id quod in projectis quidem, iisque om
nibus, quæ naturâ repugnante moventur, ita manifestum est,
ut id pluribus demonstrare non oporteat; nulla siquidem adest
insita motûs causa; ab impetu igitur illo extrinsecùs impresso
motum effici necesse est. At in cæteris, quibus se movendi
principium inest, neme jure negaverit aut in motu impetum
acquiri, aut velocitatis incrementum ex impetus accessione ori
ri: quî enim fieret, ut excurrentes objectam fossam ampliore
saltu transilirent faciliùs, quàm nullo præcedente cursu, si in
cursu ipso conceptus impetus non augeretur? Jam verò si se
cundo temporis momento incitatur magis motus, quàm primo,
urgente scilicet etiam impetu, quem corpus priore motu acqui
sivit; hic utique impetus, quem nunc gignere non potest
prior motus, cum perierit, extitit pariter cum priore motu:
natura igitur movens priore momento & motum effecit & im
petum. Atqui impetum ex eorum saltem genere esse, quæ mo
tum efficiant, constat ex velociore motu posterioribus momen
tis, naturâ prorsus immutatâ, factoque impetûs incremento:
contrà verò motu, quâ motus est, impetum non augeri satis
indicant missilia, quorum velocitas, dum moventur, sensim
elanguescit. Igitur & priore illo temporis momento non mo
tus impetum; sed impetus motum proximè effecit; impetum
autem procreavit innata movendi vis; cui id circo motio tri-