<p><s>Tabula altitudinum semiparabolarum infra elevationem gr[adus] 45, quarum impetus est semper idem, nempe sublimitas cum altitudine 10000.</s></p>

<p><s>Sit impetus datus semper idem, nempe 'bd' ex altitudine et sublimitate composita linea 'db' 10000; et quia, dimidia amplitudo, nempe 'bf', mediat inter altitudinem et sublimitatem, intelligatur 'db' divisa ita, ut <SYMBOL-RECTANGULUM/>_[rectangulum] partium sit aequale <SYMBOL-QUADRATUM/>_[quadrat]o 'fb'. Quod si 'db' divisa sit bifariam in 'e', erit <SYMBOL-QUADRATUM/>_[quadratum] 'be' aequale <SYMBOL-RECTANGULUM/>_[rectangulo] partium ipsius 'db' et <SYMBOL-QUADRATUM/>_[quadrato] 'ae'; si ergo a <SYMBOL-QUADRATUM/>_[quadrato] 'be' dematur <SYMBOL-QUADRATUM/>_[quadratum] 'fb' (seu dicas <SYMBOL-RECTANGULUM/>_[rectangulum] illi aequale, a partibus contentum), remanebit <SYMBOL-QUADRATUM/>_[quadratum] 'ea', cuius radix <DELETION-1> 'adc' </DELETION-1> dempta ex 'eb', relinquet 'ba' altitudinem quaesitam. Amplitudo autem 'bc' iam calculata est ad singulos gradus elevationis.</s></p>