| Casati, Paolo Terra machinis mota 1658 | ||||||
|
6
velociùs mouetur quàm D, & D quàm C, & C
quàm B, & B quàm A, & A quàm S, hoc est
pondus P illi adne xum. Igitur motus poten
tiæ in M (liceat in pagellâ rem ad calculos
reuocare) ad motum ponderis P est vt 15625
ad 1. sunt nimirum sex Rationes quintuplæ,
ex quibus Ratio motûs potentiæ ad motum
ponderis componitur. Quare potentia, quæ
absque machinæ subsidio centum pondo mo
uere valeret, hac adhibitâ machinâ pondus
P librarum 1562500. attollet.
III
Cochleæ in
finitæ Com
positæ uires
cum Glosso
como com
parantur.
Iam verò in minorum tympanorum FG
HIK locum reponantur helices maiorum̨
tympanorum ABCDE denticulis (quos 25 in
toto ambitu fuisse exempli gratia statuamus)
congruentes: ipsaque tympana cum suis
axibus in spiram deformatis in quadrato lo
culamento, vt helicis insinitæ natura fert,
aptè disponantur. Constat tympani A pe
ripheriam quintuplo tantùm velociorem esse
pondere P; at peripheriam B vigequintuplo
velociorem quàm A: vnicus enim tympani A
denticulus promouetur ab integrâ ipsius B
conuersione; ideoque vt semel A gyrum ab
soluat, vicies & quinquies tympanum B con
uertatur oportet. Eademque ratione tympani
C motus cum tympani B motu comparatur,
cuiusest vigequintuplus: quemadmodum &