<s id="s.001179">Quod fieri contra totum natura repugnat: <lb/>
Unaque res haec est, cuius quam plurima habemus, <lb/>
Tum magis ardescit dira cuppedine pectus.</s><s id="s.001180"> <lb/>
Nam cibus, atque humor membris adsumitur intus: <lb/>
Quae quoniam certas possunt obsidere partis, <lb/>
Hoc facile expletur laticum, frugumque cupido: <lb/>
Ex hominis vero facie, pulchroque colore <lb/>
Nihil datur in corpus praeter simulacra fruendum <lb/>
Tenvia, quae vento spes raptast saepe misella.</s><s id="s.001181"> <lb/>
Ut bibere in somnis sitiens cum quaerit, &amp; humor <lb/>
Non datur, ardorem qui membris stinguere possit; <lb/>
Sed laticum simulacra petit, frustraque laborat; <lb/>
In medioque sitit torrenti flumine potans.</s><s id="s.001182"> <lb/>
Sic in amore Venus simulacris ludit amantis: <lb/>
Nec satiare queunt spectando corpora coram: <lb/>
Nec manibus quicquam teneris abradere membris <lb/>
Possunt, errantes incerti corpore toto.</s><s id="s.001183"> <lb/>
Denique cum membris conlatis flore utuntur <lb/>
Aetatis; dum iam praesagit gaudia corpus, <lb/>
Atque in eo est Venus, ut muliebria conserat arva: <lb/>
Adfigunt avide corpus, iunguntque salivas <lb/>
Oris; &amp; inspirant pressantes dentibus ora, <lb/>
Nequiquam; quoniam nihil inde abradere possunt, <lb/>
Nec penetrare, &amp; abire in corpus corpore toto.</s><s id="s.001184"> <lb/>
Nam facere interdum id velle, &amp; certare videntur: <lb/>
Usqueadeo cupide in Veneris compagibus herent, <lb/>
Membra voluptatis dum vi labefacta liquescunt.</s><s id="s.001185"> <lb/>
Tandem ubi se erupit nervis conlecta cupido; <lb/>
Parva fit ardoris violenti pausa parumper: <lb/>
Inde redit rabies eadem, &amp; furor ille revisit; <lb/>
Cum sibi, quid cupiant ipsi, contingere quaerunt; <lb/>
Nec reperire, malum id possunt quae machina vincat; <lb/>