141
Et iacere humorem in corpus de corpore ductum.
Namque
voluptatem praesagit multa cupido.

Haec Venus est nobis: hinc autem est nomen amoris,
Hinc
illaec primum Veneris dulcedinis in cor
Stillavit
gutta, & successit frigida cura.
Nam
si abest, quod ames; presto simulacra tamen sunt
Illius
, & nomen dulce obversatur ad auris.
Sed
fugitare decet simulacra, & pabula amoris
Abstergere sibi, atque alio convertere mentem;
Et
iacere humorem conlectum in corpora quaeque:
Nec
retinere, semel conversum unius amore;
Et
servare sibi curam, certumque dolorem:
Ulcus
enim vivescit, & inveterascit alendo,
Inque
dies gliscit furor, atque aerumna gravescit,
Si
non prima novis conturbes volnera plagis,
Volgivagaque
vagus Venere ante recentia cures,
Aut
alio possis animi traducere motus.

Nec Veneris fructu caret is, qui vitat amorem,
Sed
potius, quae sunt sine paena, commoda sumit:
Nam
certe purast sanis magis inde voluptas;
Quam
miseris. etenim potiundi tempore in ipso
Fluctuat
incertis erroribus ardor amantum.
Nec
constat quid primum oculis, manibusque fruantur.
Quod
petiere, premunt arte, faciuntque dolorem
Corporis
, & dentis inlidunt saepe labellis,
Osculaque
adfigunt, quia non est pura voluptas:
Et
stimuli sub sunt, qui instigant laedere idipsum
Quodcumque
est, rabies unde illaec germina surgunt,
Sed
leviter poenas frangit Venus inter amorem.
Blandaque
refrenat morsus admixta voluptas.
Namque
in eo spes est, unde est ardoris origo,
Restingui
quoque posse ab eodem corpore flammam.