134
stans, pilum in fistulam demissum intrudit ac retrahit: ad eius pili summum
est
uectis: imum est calceo indutum: sic uocatur corium turbinis ferè figura:
nam
isto modo sutum est, ut inferiore parte, qua ad pilum, in ipso inclusum,
affigitur
, angustum sit: superiore, qua haurit aquam, pateat. Vel orbiculus
ferreus
, digitum crassus, aut ligneus, sex digitos crassus, uterque longè calceo
præstans
, ad imum pili, quod per eam penetrat, clauo ferreo traiecto affixus
est
, aut in eadem, in cochleæ figuram formata, inclusus: qui orbiculus superi
us
circumcirca corio tectus quinque aut sex foramina habet uel rotunda uel
longiuscula
, quæ uniuersa stellæ speciem exprimere uidentur. Habet etiam
eandem
, quam fistulæ foramen, latitudinem, ut tantummodo in eam demit
ti & rursus attolli possit. Cùm autem operarius pilum sursum uersus trahit,
aquam
orbiculi foraminibus, cuius corium tunc deprimit, haustam, ducit ad
aperturam
uel siphunculum per quem effluit: foricula uerò pyxidis aperi­
tur
, ut aqua, quæ in truncum influxit, spiritu ducta denuo ascendat in fistu­
lam
: cùm idem operarius pilum intrudit, foricula clauditur, ut orbiculus ite
rum
aquam haurire possit.

Lacuna A. Fistulæ B. Contignatio C. Truncus D.
Foramina trunci E. Foricula F. Siphunculus G. Pilum H.
E
ius uectis I. Calceus K. Orbiculus habens foramina
rotunda
L. Orbiculus habens foramina longiuscula M.
Corium N. Hic terebrat stipites & ex eis fistulas facit O.
T
erebra, cui cochlea est P. Terebra latior Q.