sem, & æqualem altitudinem habentis triplum existit.

Quarum quidem propositionum geometricę demonstrationes
partim
apud Euclidem iam dictis in locis, partim apud Archi­
medem
in suis de sphæra, & cylindro libris habentur. Arithmè­
ticæ
verò earundem demonstrationes ab Autore breuiter enarra­
, in figura, ac diagrammate in fine præsentis septimæ proposi­
tionis
à nobis appositis à quouis explicari facilè possunt. Haec etiam
pro
dilucidatione propositionis huiusce dicenda nobis erant.

Propositio Octaua.

Proposi­
tio
.

OPus itaque sit in parallelogrammo, & altera
parte
longiori ædificio, vel humoris recepta­
culo
similis figuræ, vt in Aetia cisterna solidi­
tatis
mensurationem manifestare: faciliùs au­
tem
in piscina propter dimensionum circa ba­
sim
existentium æqualitatem lateritia figura ipsa existente.
Later
autem est figura solida à sex planis contenta æqualem
basis
longitudinem, ac latitudinem habens, minorem verò
altitudinem
. si enim æqualis iuxta altitudinem etiam exi­
steret
, cubus quidem esset: si autem maior, trabs figurare­
tur
. Trabs enim est, quæ altitudinem longitudine basis ac
latitudine
maiorem habet. Supponatur igitur basis ipsius pi­
scinæ
, seu cisternæ iuxta longitudinem passuum 70, latitu­
dinem
similiter eandem habens, & altitudinem passuum 12.
Quæro
igitur inuenire quot passuum est cisternæ soliditas,
& quot amphoras humoris capere potest. Multiplicans ip­
sos
70 longitudinis in eosdem latitudinis passus, habeo pla­
num
iuxta basim existens passuum 4900. hos itaque rursus
in
ipsos altitudinis, 12 passus multiplico, fiuntque 58800.
At
quoniam ea, quæ longitudine quaprupla sunt, potentia
sexdecupla existunt, soliditate verò sexagincuplaquadru­
pla: passus autem est digitorum 96, cubitus verò 24: qua­
druplus
ergo passus ipsius cubiti iuxta longitudinem est:
& basis longitudo cubitorum 280 existit. ex his autem in­
uenietur
planum 78400. etenim 16 in 4900 faciunt 78400.
ex
his autem rursus soliditas fit 3763200. ita enim 64 in