| Borelli, Giovanni Alfonso De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus 1670 | ||||||
|
131
ma corpus fluidum, & rarum est, cuius continentèr
vna pars post aliam generatur, & eructatur à po
ris eiusdem titionis, pariterque fumum leuitatem̨
positiuam habere, & exercere supponunt non minùs,
quàm flamma habet, igitur necessariò fumus ascen
dens, & digrediens à titione deberet formam pyra
midalem acquirere similem ei, quam flamma lucer
næ habet, deberetque paritèr in acumen subtile su
periùs desinere, quod profectò est falsum, & contra
sensus euidentiam, prosequitur enim fumus suum̨
iter longo tractu sursùm absque eo quòd in acumen
reducatur.
Cap. 4. posi
tiuam leui
tatem noņ
dari.
Id ipsum continget, si fistula aliqua aer in fundo
aquæ insuffletur, conspicientur enim eleuari innume
ræ ampullæ aereę, quæ ab inuicem separantur abs
que eo quòd pyramidalem figuram acquirant, licèt
aer non minùs quàm flamma leuis reputetur, & ab in
trinseco principio sursùm moueri credatur, cùmque
vna, & eadem causa non possit diuersos effectus pro
ducere, concedant necessè est, figuram, quam in flam
ma obseruamus diuersam à figura fumi, & aeris per
aquam ascendentis ab alia causa longè diuersa de
pendere, non autem à prædicto principio intrinseco
leuitatis.
Et profectò si attentè perpendamus fumi, & flam
mæ consistentias, valdè inter se differre reperiemus,
licèt ambo sint corpora rara, & fluida.