130
globo vides, inter Gibbum Africæ, extremumque Brasiliæ promontorium
coërceri, vnde intumescat assurgatque cum impetu, necesse est, adver­
sùs
oppositam sibi, quasi aggerem, Guineæ oram.

Augustin. Non est dubium, quin æstus linea ad tem hanc multùm, ne
dicam
totum conferat; nondum tamen satis capio, vnde & quomodò
hæc
linea statuatur potiùs quàm alia; hac enim semel supposita, inde
facilè
deducam, vtrùm magnus, an parvus æstus sit, in data quali­
bet
ora.

Antim. Rem acu tetigisti; hæc enim linea æstus, seu cursus aquarum,
quem
si paulò vehementior sit & contractior, Eurippum vocant, ab ea­
dem
causa procedit, à qua æstus ipse, vel aquarum elevatio; scilicet ab in­
æquali
aëris pressione, & inæquali nisu; itaque ex pluribus capitibus hæc
linea
æstus determinari potest. Primò, in præmissa hypothesi solus esset
aquarum
motus ab ortu in occasum, vt jam supra dictum est; nempe ille
idem
pressionis nisus semper duraret, & tantus esset aquarum tumor,
sub
vno Meridiano, quantus sub alio, sub eodem scilicet Parallelo; at
posita
tali superficie terræ qualis modò est, in singulis ferè punctis ejus­
dem Paralleli, mutatur nisus; quia mutatur illius causa; diversa est enim
arcuum
vtilium ratio; hinc diversa linea sequitur; si enim æqualis sit
nisus
ab Austro; Aquilone & Ortu, & minor, aut nullus ab occasu, in
occasum
linea motus ibit; si æqualis ab Austro, Occasu & Ortu, & mi­
nor
in Aquilone, ad Aquilonem ibit; atque ita de aliis; & cùm infinitæ
sint
combinationes nisuum, vt sunt infinitæ diversarum pressionum,
etiam
sub eodem Parallelo, quia infinitæ-mutationes superficierum
ex
arcubus vtilibus constantium, tum in magnitudine, tum in situ,
inde
sequitur infinitas esse posse, ac reverà esse lineas æstus, quæ ex
diverso
nisu nascuntur: Primum igitur caput, ex quo talis linea statui­
tur
, est talis ratio nisus, seu pressionis. Secundò à quibusdam locorum
angustiis
petitur, seu maris seu freti, quod secundùm talem vel talem
lineam
excurrit; cùm enim aqua pressionis vi extrudatur, & continen­
tis
vtrimque aggeres aquam contineant, quid mirum, si per freta
currat
, atque adeò ab alveo freti linea æstus determinetur. Tertiò, Si
vtrimque
vis pressionis in vtrumque freti ostium aquam intrudat, in­
tra
fretum æstus concurrent. Quartò, quando æstus valdè obliquè in­
cidit
in aliquam oram, non reflectitur, sed ipsam oram præterlabitur;
immò
si ipsa hora ad modum sinus cavi est, æstus semiorbe peracto, ver­
sùs
eam partem, vnde venerat, declinat; hinc mutatio lineæ: ad hoc ca­
put
revoca reflexionem. Quintò, Æstus alterius maris ex angustis fauci­
bus
erumpens, & in alium incidens, lineam mutat; nempe ex vtroque qui­
dam
motus mixtus resultat, ac proinde nova linea.

Augustin. Cuncta hæc in rem hanc optimè quadrant: quare nihil aliud
restat
, nisi vt fidelis & accurata Marini æstus historia describatur, vt scia­
mus
quænam sit linea æstus in qualibet ora; Tu verò me tibi summopere
obstringeres
, si aliquot exempla breviter afferres, quibus ea, quæ dixisti,
meliùs
constarent.