122
per superiora tigna transuersaria, altera super inferiora: utraque tam longa
est
, ut ferè ex machinæ tympano usque ad puteum pertineat. Vtrique prope
dem
tympanum axiculus ligneus est teres & crassus digitos sex, cuius capi­
tula
, lamellis ferrata, uersantur in armillis ferreis: utrique sunt orbiculi lignei,
qui
unà cum axiculis suis ferreis uoluuntur in earundem trabium foramini­
bus
: atque hi orbiculi circuncirca sunt excauati, ut funis ductarius ex ipsis exci­
dere
non possit: itaque uterque funis per suum axiculum suosque orbiculos ex­
tensus
uersatur: utriusque uncus ferreus uasis semicirculo inijcitur: utrique præ
terea
capiti alterius inferioris tigni duplicati, quod est in axe inclusum, est ti
gillum
longum pedes quatuor: id quasi ex duplicato pendet: cui inferius ti
gnum
curtum est inclusum, in quo auriga sedet: quodque ferreum habet cla­
uum
, qui recipit catenam, atque ea rursus stateram. Quo modo fieri potest ut
duo
equi hanc machinam modo hac, modo illac trahant: uicissimque uas alte
rum
onere plenum ex puteo extrahatur, alterum uacuum in eundem demit
tatur
. Si uerò puteus fuerit profundus, quatuor equi machinam circuma­
gunt
. Vasi autem extracto, siue siccæ siue humidæ res effundendæ fue
rint
, operarius harpagonem inijcit, ipsumque subuertit:
is
ex catena, cui tres uel quatuor annuli sunt,
ad
trabem affixa, dependet.

Tigna erecta A. Tigna humi strata B. Tigna oblique de­
scendentia
C. Area D. Tignum in imo crateris stra­
tum
E. Axis F. Tigna transuersaria duplicata G.
T
ympanum H. Ductarij funes I. Vas K. Tigillum ex
duplicato
pendens L. Tignum curtum M.
Catena N. Statera O. Harpago P.