| Cardano, Girolamo Opus novum de proportionibus 1570 | ||||||
|
112
tur una, eadem que esse ratio in utrisque. Constituatur can alis a b
lońgior, & c d breuior, ut sit sexquialter a b ad c d, & sit rursus 
sphærulæ locus e in longiore,
sexquialter in distantia a b, qua
lis est in f a d, & erit per dicta
ab Euclide in quinto, ac sexqui
altera c f. Possemus igitur di
cere, quod uelut ab hypomo
chlio longiore spatio circuma
gitur pondus: ita & a b c, & f.
Sed rursus incidimus in id, ut
maiore impetu feratur e quàm f. Ideo si concedatur maiore ferri ex
e, quam ex f non sequitur, ut celerius, aut maiore impetu. Percutit
puer pugno quanta ui potest ac celerrimè, uir robustus lentè, & mi
nore impetu, sed tamen ictus longè maior est. Est enim ictus robur
non à uelo citate solum, sed maiore ex ponderis grauitate, quæ sola
premit, urget, & frangit etiam sine motu. Solum ergo id restat du
bium, cur si grauius est, moueatur eodem fermé impetu: nam quo
maiore impetu fertur, eo longius fertur, non tamen magis ferit, con
cutit, aut quassat, sed grauitas ad hoc plus facit impetu. Palea maxi
mo impetu demissa non ferit, non ledit, & celerius descendit, fer
rum sola grauitate actum, imò etiam temperato ictu lædit graui
ter, quassat, & frangit: itaque f maiore indiget quantitate pyrij pulue
ris, quàm e: siquidem tertia parte ponderis suæ sphæræ: at maius
est pondus f quam e, ergo maius pondus pulueris f quàm e, ergo
maior uehementia ictus, siquidem ea sequitur, robur causæ mouen
tis simpliciter: ut concludamus longitudinem ictus sequi propor
tionem motoris ad motum, sed uehementia robur motoris: nam si
ex portione mouet æquale pondus maiore cum impetu mouet,
quoniam maior est proportio: si minore igitur pondus maius est,
&, ut dixi plus facit magnitudo ponderis cum leui ictu, quàm ma
gnitudo ictus cum leui pondere. Quæ ergo feruntur per longio
res canales maiore impetu feruntur, & societatem habent aëris moti
per longius spatium, ut tardius remittatur, quia longiore tempore uis
motus confirmata est, & proportio eius, quòd mouet, maior est ad id,
quod mouetur, quia minus extenditur, at uerò f motum minore propor
tione ictum facit maiorem, quia, ut dixi, tanto grauius, est quod ferit. Quod
autem minus extendatur machina a b quam c d, nunc ostendere oportet.
Prop. 103.
Propositio centesima decima septima.
In cuniculis maior est uis pulueris copiosioris ampliore in spa
tio, quàm paucioris in minore iuxta proportionem eandem.