PROPOSITIO PRIMA.

Solidi penduli naturaliter moti vibrationes quan-
tumvis semper minores, sunt aequidiuturnae.

Sit solidum A pendulum debite applicatum filo BA, quod
ab altera parte elevatum naturaliter, postea faciat hinc
inde vibrationes semper minores, ita ut prior vibratio sit V. G.
per spatium CD maius, posterior vero per spatium EF minus.

Dico quod dicta vibrationes erunt aequidiuturnae, ita ut vibra-
tio
per spatium CD sit eiusdem durationis, ac vibratio per
spatium EF.

Sit aliud solidum G aequipendulum solido A, debite applica-
tum
filo HG, quod elevetur ab una parte eodem tempore
minus quam solidum A ita ut sint minores vibrationes soli-
di
G, quam, solidi A, ut sit motus penduli G in initio per
spatium IK aequale spatio EF.

Quoniam spatia EF, & IK, sunt aequalia ex suppositione,
sunt etiam vibrationes EF, & IK, aequidiuturnae, sed I
K, & CD sunt pariter aequidiuturnae, ergo EF, & CD
sunt etiam aequidiuturnae. Quod fuit probandum.

Per pri-
mam
sup-
positionem
.
Per secun-
dam
sup-
positionem
.
Per pr.
pron.