| Biancani, Giuseppe Aristotelis loca mathematica 1615 | ||||||
|
Cur oriente, aut occumbente Sole, Iris semicirculus est?
Causa huius hæc est; supra enim dictum est, in omni Iridis appari
tione tria hæc, Solem, oculum, & Iridis centrum esse in eadem re
cta linea, v. g. in linea A C D, præcedentis figuræ, cum igitur Sol
tam oriens, quam occidens sit in horizonte, v. g. in A, horizontis
puncto, similiter oculus sit in C, horizontis centro, consectarium est, cen
trum etiam Iridis D, esse pariter in horizontis superficie, quare secabitur
ab horizonte per centrum, vnde etiam sequitur ipsius Iridis portionem
E B F, quæ supra horizontem extat esse semicirculum. Quod si horizon non
obstaret, integrum Iris compleret orbem, cernereturque; toto ambitu B F M E.
An quandoque; maior semicirculo appareat?
Maior quidem, imò etiam integer circulus, sed ab oculo in summitate
montis constituto, Soleque; iam multum eleuato videri potest, vt in
hac secunda figura cernitur, vbi euecto Sole ad locum E, supra horizontem 
A B, poterit oculus in vertice montis C, positus Iridem F G H I, comple
tam videre, quia infra lineam E C D, in qua existunt Sol, oculus, & Iridis
centrum, nihil est ad partes D, vbi nubes irrorat, quod Iridis apparitioni
sit impedimento.