101

Nuncupatur prima facultas essentialis: quia est ad for­
mam
, quæ est rei essentia: pugnans enim & contrarium ele­
mentorum
ad contrarij elementi formam tendit, idque ratio­
ne
materiæ, cuius gratia vnumquodque quod fit facultatem
habet
, adhoc, vt fiat: res enim omnes, quæ fiunt, à materia
habent
, vt fieri possint, antequam fiant, & vt fiant, cum fiunt;
& à forma habent non vt fieri possint, nec vt fiant, sed vt sint,
forma
est quæ dat esse, & hoc esse, & materia solum præ­
stat
fieri.

Nuncupatur prima facultas violenta, quia elementa ad
propria
loca naturaliter concitari nequeunt, & quod elemen­
ta
ad propria loca ferantur; illis præter naturam accidit; id­
que
altero duorum modorum, vel quia extra proprium locum
genita
cum sint, non nihil conseruant contrariæ, atque pugnan
tis
illius naturæ, ex qua genita sunt: vt ecce ignis ex terra ge­
nitus
, qui non nihil adhuc conseruat contrariæ, atque pugnan
tis
terræ, illiusque naturæ, ex qua est genitus; quam ascenden­
do
deponit, dum ad proprium ac naturalem locum, vt ad pro­
priam
naturam, ac perfectionem numeris omnibus absolutam
mouetur
: perfectionem tum demum nanciscetur, cum ad opta­
tum
locum naturalem peruenerit, quo cum ascenderit, iam
actu
perfectum erit: tunc enim omni excusso pondere, omni­
que
deposita contraria grauitate, ignis leuissimus erit omni­
no
absolutus.

Secundo igni præter naturam sursum moueri accidit; quan­
do
ignis extra proprium locum naturalem extrusus, violentiam
illam
passus est, qua de re nuper aliqua ex parte egimus; à qua
fit
, vt non natura, sed violentia dispositus existat: quæ omnia
vera
sunt ex his quæ Aristoteles, Simplicius, Auerroes, &
cæteri
ferè omnes semper, & vbique probatissimi Philosophi