| Baldi, Bernardino In mechanica Aristotelis problemata exercitationes 1621 | ||||||
|
ligno AB lignum FH. Crassius igitur est totum AL, ipso
AH, & ideo minor proportio AC ad CG quàm AC, ad
CE. Addatur adhuc & IM. Longè itaque difficilius fran
getur in K propterea quòd longè minor sit proportio AC
ad CK quàm eiusdem ad CE & CG. His igitur conside
ratis, & demonstratis concludimus, impossibile esse ere
ctam trabem ponderi cedere, & frangi.
Dicet autem quispiam, haec si vera sunt, quo gracilius
fuerit fulcrum, eo validiùs sustinebit, & frangetur minus,
quod oppido falsum est. Respondemus, id non ex propor
tionum naturâ, sed ex materiæ ipsius infirmitate fieri. Ita
quoque invecte non materiam, quatenus ad vim pertinet,
sed proportiones partium consideramus. Vtrumque igi
tur requiritur ad fulcri validitatem proportio longitudi
nis ad crassitudinem debita, & materiæ ipsius robur &
fortitudo. Præterea, quoniam pondus, cui fulcrum resi
stit, vel ex natura premit, vel ex violentia, illud quidem
per lineam perpendicularem, quæ ad mundi centrum, hoc
autem lateraliter & diuersi modè, varia fit fulcrorum dis
positio. Cuius rei summa hæc est, vt semper contra impe
tum supponantur.
Esto enim horizontis planum
AB, eidem perpendiculares CADB,
ítaque si naturaliter pondus pre
mat ex C, fulcrum supponetur AE.
Si autem ex F ipsum GE, si verò ex
H, supponatur iuxta BE. Si verò se
cundum I ponderi opponatur KE.
Hæc nos de arrectarijs fulcrisue;
nunc de transuersarijs, & inclinatis agemus, & primum
de transuersarijs, quatenus ad tectorum trabeationes spe
ctat.