ma figura, facta ex contrario, nempe in in feriori parte cir­
ca
C rarefactione, in superiori verò condensatione, pon­
dere
præualente curuabitur, fietque; lignum quidue aliud
huiusmodi, vt ADB, nec amplius pondere suapte naturâ
inferiùs
vergente ad rectitudinem reuertetur.

Cæterùm cur oblonga & graciliora corpora facilius
illis
, quæ contrario se habent modo, frangantur, ex me­
chanicis
principijs in quæstione 14. apertè demonstraui­
mus
. Modò vt ex hac contemplatione, quæ aliàs inutilis
videtur
, aliquam vtilitatem capiamus, & ex his quæ con­
templabimur
, Architecti prudentiores fiant, isthæc ipsa,
de
quibus agimus, ad rem ædificatoriam commodè apta­
bimus
. Transferamus igitur cogitationem ad eam trabium
compagem, quæ ad tecta sustinenda ex transuersario ar­
rectarioque;
sit, & duobus cauterijs, quam nostri à Latinis
detorto
vocabulo Biscauterium dicunt. Perscrutabimur
enim
, vnde illi tanta ad sustinendum vis, & quæ compa­
gem hanc consequantur passiones. quamuis enim fabri
meræ
praxi, quod vtile est efficiant, nos meliorum inge­
niorum
gratiâ, rei ipsius caussas diligenter examinatas in
medium
proferemus; nec de hac re tantùm agemus, sed
de
Cameris quoque, fornicibus eorumqueue vitijs & virtu­
tibus
quatenus ad Mechanicum pertinet, sermonem ha­
bebimus
. Quærimus primo, cur perpendiculariter erectae
trabes
superimposita pondera validissime sustineant? Et
sane
hoc omnes norunt, sed non per caussas.

Esto horizontis planum, illudqueue solidissimum, &
impenetrabile
AB, trabs eidem ad perpendiculum erecta
CD fulta basi vbi C grauitatis centrum F. pondus super­
impositum
FG, cuius grauitatis centrum H: Sint autem
H & E in eadem perpendiculari, quæ ad mundi centrum
HEC. Itaque eo quod tum penderis tum trabis centra
grauitent in perpendiculari, illa verò fulciatur in C, to-