| Baif, Lazare de De re navali commentarius 1537 |
|
81
Cymba fuisse uidetur inter piscatorias, ex M. Tul
lio in tertio officiorum: Cum Cannius, quæso in
quit, Pythi, tantumne piscium? tantumne cym
barum? Et ille: Quid mirum? hoc loco Syracusis
quicquid est piscium, &c. Lenunculos etiam pisca
torios uocat Annianus Marcellinus libro XIIII.
Nam sole orto magnitudine angusti gurgitis &
profundi, à transitu arcebantur: & dum piscatorios
quærunt lenunculos, uel innare temerè contextis
ratibus. Idem in XVI. Auido flatu uentorum lenum
culo se commisisse piscantis. Et ne quis existimet uo
cabulum illud fortasse barbarum, propterea quòd
ætate Anniani lingua Latina non parum degene
rauerat à puritate Tulliana: sciat Iulium Cæsarem
eo uocabulo usum in secundo belli ciuilis, dum in
quit: Harum fuga nauium onerariarum magistros
incitabat, pauci lenunculi ad officium imperium
que conueniebant. Quo certe loco Cæsar lenun
culos posuisse uidetur non pro naue piscatoria, sed
pro scaphis nauium. M. enim Ruffus quæstor re
lictus à Curione, magistris nauium Imperarat, ut pri
mo uespere omnes scaphas ad littus appulsas ha
berent. Quod si lenunculi legendum in Cæsare, au
sim & affirmare apud Gellium libro decimo, Cap.
XXV. quo loco remieculi legitur, mendum inesse:
legendum〈qué〉 lenunculi. fuit enim facilis lapsus. uer
ba Gellij sic habent: Nauium autem quas remini
sci tunc potuimus, appellationes hæ sunt, Gauli,
corbitæ, caudicæ, longæ, hippagines, cercuri, celo-