Sin animas hominum dicent in corpora semper <lb/>
Ire humana; tamen quaeram, cur e sapienti <lb/>
Stulta queat fieri: nec prudens sit puer ullus: <lb/>
Nec tam doctus equae pullus, quam fortis equi vis; <lb/>
Si non certa suo quia semine, seminioque <lb/>
Vis animi pariter crescit cum corpore quoque.</s><s id="s.000775"> <lb/>
Scilicet in tenero tenerascere corpore mentem <lb/>
Confugient.</s><s id="s.000776"> quod si iam fit: fateare necesse est, <lb/>
Mortalem esse animam; quoniam mutata per artus <lb/>
Tantopere, amittit vitam, sensumque priorem.</s><s id="s.000777"> <lb/>
Quove modo poterit pariter cum corpore quoque <lb/>
Confirmata cupitum aetatis tangere florem <lb/>
Vis animi, nisi erit consors in origine prima? </s><s id="s.000778"> <lb/>
Quidve foras sibi vult membris exire senectis ? </s><s id="s.000779"> <lb/>
An metuit conclusa manere in corpore putri ? </s><s id="s.000780"> <lb/>
Et domus aetatis spatio ne fessa vetusto <lb/>
Obruat? </s><s id="s.000781"> at non sunt immortali ulla pericla.</s> <lb/>
</p>
<p type="main"><s id="s.000782">Denique conubia ad Veneris, partusque ferarum <lb/>
Esse animas praesto deridiculum esse videtur: <lb/>
Et spectare immortalis mortalia membra <lb/>
Innumero numero, certareque praeproperanter <lb/>
Inter se quae prima, potissimaque insinuetur: <lb/>
Si non forte ita sunt animarum foedera pacta <lb/>
Ut quae prima volans advenerit, insinuetur <lb/>
Prima, neque inter se contendant viribus hilum.</s> <lb/>
</p>
<p type="main"><s id="s.000783">Denique in aethere non arbor, non aequore in alto <lb/>
Nubes esse queunt, nec pisces vivere in arvis; <lb/>
Nec cruor in lignis, nec saxis sucus inesse: <lb/>
Certum ac <expan abbr="dispositũ">dispositum</expan> est ubi quidquit crescat & insit.</s><s id="s.000784"> <lb/>
Sic animi natura nequit sine corpore oriri <lb/>
Sola, neque a nervis, & sanguine longius esse.</s><s id="s.000785"> <lb/>
Hoc si posset enim; multo prius ipsa animi vis <lb/>