80
tiplicí que præda. Idem Herodotus paulo post: Καὶ
τὸν γαυλὸν τὸν ἅμα ἄγοντο ἀπαιρεθέντες, ἐπέπλεον ὀπίσω ἑς τὴν ἀ­
σίαν. id est: Ablató que gaulo, quem simul duxerant,
reuersi
sunt in Asiam. Plutarchus περὶ εὐθνμίας: ὥΣπερ
οἱ δειλοὶ καὶ ναυτιῶντες ἐμ τῷ πλεῖν, εἶτα ῥᾶον οἰόμενοι διάξειν,
ἐὰν εἰς γαυλὸν ἐξἀκάτου, καὶ πάλιν ἐὰν εἰς τριήρη μεταβῶσι, ού­
δέν περαίνουσι, τὴν χολὴν καὶ τὴν δειλίαν συμμεταφέροντες ἑαυ­
τοῖς. Id est: Quemadmodum timidi, & qui nauseæ
nauigando
obnoxij sunt, existumantes se meliuscu
le
habituros, si ex acatio in gaulum, rursum〈qué〉 si in
triremem
commigrarint: nihil tamen proficiunt,
bilem
timiditatemque secum circunferentes. Ad
quod
allusisse uidetur Horatius in Epistolis:
-ego
utrum

Naue ferar magna, an paruaferar, unus & idem.
Et Epistolarum primo: -conducto nauigio æquè

Nauseat, ac locuples, quem ducit priua triremis.
Gaulus accipitur & pro uase, quo pastores utuntur
ad
lac excipiendum.

Ait Iureconsultus:

NON PISCATORIIS.

PIscatoriæ naues, quæ piscium capiendorum
causa
paratæ sunt: quas nauicellas uocat
Martianus. in tractatu de Fundo instru­
cto
: item piscatoris, Liuius piscatorias dixit, tertiæ
decadis
libro tertio, his uerbis: Ni mare propin­
quum
, & haud procul littore naues piscatoriæ ple
ræ〈que〉 conspectæ peritis nandi dedissent effugium.