Vermiculorum, ipsaeque sibi fabricentur, ubi sint; <lb/>
An iam corporibus perfectis insinuentur.</s><s id="s.000761"> <lb/>
At neque, cur faciant ipsae, quareve laborent, <lb/>
Dicere suppeditat.</s><s id="s.000762"> neque enim, sine corpore cum sunt, <lb/>
Sollicitae volitant morbis, algoque, fameque.</s><s id="s.000763"> <lb/>
Corpus enim magis his vitiis, &amp; fine laborat, <lb/>
Et mala multa animus contage fungitur eius.</s><s id="s.000764"> <lb/>
Sed tamen his esto quamvis facere utile corpus, <lb/>
Cum subeant; at qua possint, via nulla videtur.</s><s id="s.000765"> <lb/>
Haud igitur faciunt animae sibi corpora &amp; artus.</s><s id="s.000766"> <lb/>
Nec tamen ut qui iam perfectis insinuentur <lb/>
Corporibus.</s><s id="s.000767"> neque enim poterunt subtiliter esse <lb/>
Conexae; neque consensus contagia fient.</s> <lb/>
</p>

<p type="main"><s id="s.000768">Denique cur acris violentia triste leonum <lb/>
Seminium sequitur? </s><s id="s.000769"> dolus vulpibus, &amp; fuga cervis <lb/>
A patribus datur, &amp; patrius pavor incitat artus ? </s><s id="s.000770"> <lb/>
Et iam cetera de genere hoc, cur omnia membris <lb/>
Ex ineunte aevo generascunt, ingenioque; <lb/>
Si non certa suo quia semine, seminioque <lb/>
Vis animi pariter crescit cum corpore toto? </s><s id="s.000771"> <lb/>
Quod si inmortalis foret, &amp; mutare soleret <lb/>
Corpora; permistis animantes moribus essent: <lb/>
Effugeret canis Hyrcano de semine saepe <lb/>
Cornigeri incursum cervi; tremeretque per auras <lb/>
Aeris accipiter fugiens veniente columba: <lb/>
Desiperent homines, saperent fera saecla ferarum.</s><s id="s.000772"> <lb/>
Illud enim falsa fertur ratione, quod aiunt <lb/>
Immortalem animam mutato corpore flecti: <lb/>
Quod mutatur enim, dissolvitur; interit ergo: <lb/>
Traiciuntur enim partes, atque ordine migrant.</s><s id="s.000773"> <lb/>
Quare dissolui quoque debent posse per artus, <lb/>
Denique ut intereant una cum corpore cunctae.</s><s id="s.000774"> <lb/>