95
Incolumes posse, & salvas exsolvere sese
Omnibus
e nervis, atque ossibus, articulisque.
Quod
si forte putas extrinsecus insinuatam
Permanare
animam nobis per membra solere;
Tanto
quaeque magis cum corpore fusa peribit:
Quod
permanat enim, dissolvitur; interit ergo.
Dispertitur
enim per caulas corporis omnis:
Ut
cibus in membra, atque artus cuin diditur omnis,
Disperit
, atque aliam naturam sufficit ex se:
Sic
anima, atque animus, quamvis integra recens in
Corpus
eunt, tamen in manando dissoluuntur:
Dum
quasi per caulas omnis diduntur in artus
Particulae;
quibus haec animi natura creatur,
Quae
nunc in nostro dominatur corpore, nata
Ex
illa, quae tum peritat partita per artus.
Quapropter
neque natali privata videtur
Esse
die natura animae, nec funeris expers.

Semina praeterea linquuntur, necne animai
Corpore
in exanimo? quod si lincuntur, & insunt;
Haud
erit, ut merito inmortalis possit haberi,
Partibus
amissis quoniam libata recessit.
Sin
ita sinceris membris ablata profugit;
Ut
nullas partis in corpore liquerit ex se:
Unde
cadavera rancenti iam viscere vermes
Expirant
? atque unde animantum copia tanta
Exos, & exanguis tumidos perfluctuat artus?
Quod
si forte animas extrinsecus insinuari
Vermibus
, & privas in corpora posse venire
Credis; nec reputas cur milia multa animarum
Conveniant
, unde una recesserit: hoc tamen est, ut
Quaerendum
videatur, & in discrimen agendum;
Utrum
tandem animae venentur semina quaeque