94
teles, eos qui in media naui sunt remiges, maximè nauim
mouere
, si per maximè denotet maximo spacio, aut velo.
cius. Etenim (inquit) tardius mouent, & minori spatio,
quod
ita probat. Esto enim Remus AB, qui mari fulcitur
figure
in
B Scalmus remi,
qui
ad proram, pup­
pimve
C, qui in
media
naui D. Ma­
ior
autem remi pars
est
à scalmo D ad
A
, quàm ipsius C
ad
A. Pellantur re­
mi
, & stante ceu centro B; feratur ipsum A in E. Eodem
igitur
tempore C erit in F, & D in G; sed maius est spa­
tium
CF spatio DG: ergo vnica impulsione plus mouit
scalmum
, hoc est nauim, potentia ad puppim proramve re­
migans
, quam ea, quæ operatur in media naui. Hæc ille.

Sed hoc schemate nihil demonstratur contra Aristotelem.
Nam si quid ex eo concluderetur, esset de motu circulari,
quo
nauis duceretur circa punctum B per arcus CF & DG.
Aristoteles autem loquitur de motu recto. Deinde non ex
eo
, quod punctum C eodem tempore maius spatium per­
currat
, quàm punctum D vtpotè magis distans à centro B,
iccirco
sequitur, magis mouere nauim remiges, qui ibi scal­
mum
habent affixum. Etenim alia, per quam plura sunt pun­
cta
in ipsa naui, quæ maius adhuc spatium percurrunt, quam
C, tanquam à centro remotiora; in quibus tamen si consti­
tueretur
scalmus, minus nauem remiges valerent mouere,
vt
in cuspide puppis, vel proræ. Quare motus ipsius C, &
cuiuslibet alterius puncti remotionis à centro, quamuis ve­
locior
sit, quàm motus ipsius D, procedere potest magis
ab
impulsu impresso in ipso D, quàm ab impulsu impresso
in
eodem C, & sic magis mouere nauim eos, qui in nauis
medio
sunt remiges, etiam loquendo de motu circulari.

Rursus ex ipsa Baldi probatione, atque conclusione se­
queretur
, scalmum vnius remi, magis distare à scalmo alte-