25

Primùm enim ex doctrina secundi lemmatis, quod
inferiùs
demonstrabitur, sciam proportionem pro­
ximè
maiorem, quàm sit A ad B proportio. Deinde
ex
doctrina primi lemmatis ita connectam A & B,
vt
quando ambo mouebuntur, nunc sit ratio motus
quo
B mouebitur ad motum quo A mouebitur, quàm
sit
A ad B. His peractis sequitur vim A pondus B mo­
turam
ex secundo superiùs demonstrato theorema­
te. Quod erat propositum.

LEMMA I.

Duas vires ita connectere, vt si moueantur, earum
motus
, in data ratione alter ad alterum se habeant
vires
contrariæ, aut medio aliquo, aut per se absque
vllo
medio committuntur. Si absque medio com­
mittant
, eodem motu mouebuntur, maior enim mi
norem
eodem motu, quo ipsa moueri poterit, mo­
uebit
: aut æquilibrium facient, si æquales sint: vt si le­
ue
graui committatur, siquidem leuitas grauitate
maior
sit, attolletur graue: sin verò grauitas maior
sit
, leue deprimetur: si æqualia sint, non mouebun­
tur
.

Si verò medio aliquo connectantur mediorum
varia
sunt genera. Aut enim medium est flexibile &
ὁμοιομερὲς, vt funis, catena, &c. aut est inflexibile, il­
lúdque
aut rectum, aut curuum, vt recta linea vel
curua
vel angulus. Atque hæc omnia aut continua